19. pro sene: scazon ex iambis solis
Amore carpitur gravi senex nunquam,
Suis tenere qui modum sciat rebus;
Minore nanque vi vel impetu fertur,
Calet minusque temperantior factus.
5
Amoris ergo saucius levi cura
Amat cupitque, quodque amat cupitque, ardet:
Sed ignis huic inest ut ardeat semper,
Nimis nec urat, et tamen satis duret.
Quid hoc sit ipse, quam puer, prius novit,
10
Cavetque, siquid improbe facit, prudens
Vt occulat; quod ille non potest, acri
Calore concitus iuventae inurentis
Magis magisque verberum graves ictus.
Quod ulla si puella non ineptiret,
15
Virentis atque perfidi latus vitans,
Sibi fidelem et aridum senem malit.