Giovanni Aurelio Augurelli iambici libri 2, 17

Reference basis text: M. Niero, 1986-87

Editing of the digital edition: Ketty Peruch


17. ad Marcum Maurocenum patritium Venetum:
ab amore dehortatio

Putabis omnium miserrimum, qui amat,

Amore si quidem gravi teneberis.

Tibi beatus hic item videbitur,

Favebit aura si tibi Cupidinis.

5

Fit inter haec quod ambigat nihil: premit

Vel elevat, probatque semper alterum

Amor, suprema non tenere nescius.

Nimis dolebis ergo vel levi nimis

Ferere gaudio, sed et metus quoque

10

Et aegra te Cupido coget acrius

Amara quaeque, et execranda perpeti.

Id ipse sentiens, brevi periculo

Cave, puer, nec ulcus altius putre

Agi, sedereve id diutius sinas.

15

Tenella siqua duxeris, manum statim

Sequentur apta. Si subinde dureant,

Vt assolent, inepta prorsus haeserint.

Tenebit hinnulus semel quod hauserit

Diu; nec ille verbera, aut minas timens

20

Lupata vector obstinatus audiet.