Giovanni Aurelio Augurelli iambici libri 2, 15

Reference basis text: M. Niero, 1986-87

Editing of the digital edition: Ketty Peruch


15. ad Cornelium Castalium Feltriensem:
instare tempus, quo ipse Feltria discedat
et Tarvisium se conferat;
carmen ex solis iambis

Abire montibus procul celerrime

Nives et imber urget, id quod antea

Diu monebat ater usque turbidis

Opertus aer undecunque nubibus.

5

Redire coelum ad aptius Bononii

Iubet Camoena, qua suum in caput solet

Recurrere unda, vim canentis haud ferens,

Vt aptat ille dulcibus modis fides,

Fides probante et modos Apolline.

10

Amicus hinc et inde plurimus vocat,

Moramque nec probant meam, sed ut satis

Superque qui recesserim diu, trahunt,

Ferunt, aguntque iure me quidem suo.

Quid ergo, Castali, morabor amplius,

15

Vbi nec ipse temporis, nec ocii

Modus mihi est, utrunque cum auferat potens

Et aequa vis sodalitatis et loci?

Licet videre parvulas aves statim

Recedere insimul, solumque vertere,

20

Hyems ut instat. At leves homunculi

Nequimus id, quod insitum est minoribus,

Doceri, et inde rebus obsequi datum

Necessitatis ordinem ferentibus.

Eo ne forte te quoque excitas, ut hinc

25

Salubris urbis et decentis applices

Ad ocium, valere ubi queas simul

Et artibus vacare, mentis excolens

Acumen ut soles, bonis, quibus tibi

Tuisque grande patriaeque fers decus?

30

Ego at fluenta limpidi Silis petam,

Tepens ubi aura verque pene continens,

Gelata si haec nivisque operta compares,

Vbi urbs referta gratiis decentibus,

Virisque moribusque, qualibus decet

35

Bene instituta civitatis agmina

Frequenter uti in ocio et negociis.

Valere Feltriam sinamus horridam,

Amice, bruma cum propinquat algida;

Furente quaere sub calore floridam.