14. gratias agit cubiculo in quo,
dum Feltriae degeret, moratus est
Quod te, cubiculum, commode frui mihi
In ocio plene vacanti litteris
Annum licuerit mensibus tribus additis
(Secesseramus huc enim isthac gratia)
5
Grates habemus, et tibi quae possumus
Maiora cupimus et precamur coelites:
Id est ut aequis et bonis semper patens,
Claudare cupidis improbisque, nec magis
Libenter et benignius quenquam velis
10
Accipere quam si, cui sacer cordi est chorus
Musarum, eum forte huc venire turbidis
Curis solutum contigerit, ut ocio
Ignobili, et amoenis queat salubriter
Frui virentis Feltriae secessibus.