13. ad Hieronymum Bononium,
rediturum se propediem Tarvisium,
interea vero, ut amicis nomine suo salutem dicat
Iam iam nivalem Feltriam relinquimus,
Iussis, Bononi, gerimus en morem tuis.
Ad vos receptum, cara amici pignora,
Corpus feremus, mens enim vobis diu
5
Relicta semper affuit, nec ullius
Vestrum peregit immemor mihi diem.
Revertar ergo parte rursus altera,
Minore quanvis, et morabor integer
Vos inter, uni qui tenetis alteram.
10
Vobis perenne munus hoc erit mei.
Contra sed ipse dulcibus vestris fruar
Convictibus, doctisque et elegantibus
Facetiis et allocutionibus,
Clemente coelo, fertili passim solo,
15
Laetis venustis gravibus aequis optimis
Bene institutae civitatis moribus.
O quid beatius queat contingere
Quam illhic, ubi quis plurimos unus colat
Idemque plurimis ametur, ducere
20
Vitam venusta in urbe? Sed felicius
Astro volente id, et favente prospero.
At interim dum pauculos moror dies
Qui mi supersunt, ut satis fiat bono
Huic cui licet me detinere, praesidi,
25
Istos, quibus me deditum noris, precor,
Salute multa imperti, amice, quo soles,
Lepore cuncta condiens tuo gravi.