Giovanni Aurelio Augurelli iambici libri 2, 11

Reference basis text: M. Niero, 1986-87

Editing of the digital edition: Ketty Peruch


11. Hieronymo Bononio

Vitae priori redditus,

Qua grata mi sunt omnia

Itemque cuncta libera,

Curis solutus omnibus

5

Hoc, quicquid est, primum tibi

Fero, Bononi, muneris,

Amice candidissime,

Musarum alumne maxime.

Libellus est Phoebi choro

10

Tibique amico conditus.

Amicus ut leges libens.

Polibis ut doctissimus.