Giovanni Aurelio Augurelli iambici libri 2, 9

Reference basis text: M. Niero, 1986-87

Editing of the digital edition: Ketty Peruch


9. ad Andream Trevisanum Feltriensem praesulem:
magnam partem beatae vitae quietem esse,
quae de sedata mente proficiscatur

Fertur beatae magna pars vitae quies,

Quam non honorum non opum vires ferunt,

Sed mens movere turbidas curas potens.

Illis potiri tu licet satis queas,

5

Haec ni quieta, ni procul curis siet,

Nec illa multum proderunt quidem tibi.

Expertus haec tu noris, ut nullus magis,

Oratione qui gravi mecum soles

Mentes inanis et leves mortalium

10

Ridere curas, ut satis nunc sit mihi

Monere solum, quo loqui tecum velis;

Ne quod frequenti dicitur proverbio,

Ineptus ipse nunc Athenas noctuas,

Vel sus Minervam, vel brevis aquas freto.

15

Tibi ne quanta nos premant homunculos,

Seu sors subornet illa, vel necessitas

Impellat, aut mens ducat; haec doctissimo

Summaque narrem praedito prudentia?

Dicamve quantos impetus sensim parit

20

Receptus affectus semel animo gravis,

Ac ni quis illos protinus trudat foras,

Eos potenter ingruere in horas magis?

Non his eges tu, sed penum ut mentis sacrum

Tantum recludas, nec aberit presto efficax

25

Medela tristi profutura vulneri.