Giovanni Aurelio Augurelli iambici libri 2, 8

Testo base di riferimento: M. Niero, 1986-87

Cura dell'edizione digitale: Ketty Peruch


8. prosopopea irascentis primum, deinde quiescentis
senis N. F. ad Bertutium Lambertum primatem Tarvisinum

"Inultus ergo semper et lenis queam

Pati malignae mentis acres impetus?

Inultus usque sivero nequissimum

Caput referre premium superbiae,

5

Qua, sicut anguis, tollitur tumens, furit

Livore percitum ferox et improbum

Os quaque verberans movet, neque ullius

Rei movetur gratia quin hoc probos

Et immerentes impetat, velut canis

10

Ignobilis, quae dente cum nequiverit,

Complet timendis cuncta mox latratibus?

Non ita: nec ultra nanque, morsus nec minas

Ferens inanes, patiar ut diutius

Vexentur impune innocentes sontibus.

15

Ius suadet atque iure vis potentior

Inserta naturae iubet, quae mitibus

Feris et arma praebuit valentia

Superbientis impetum propellere".

Vt haec locutus est senex, et abditi

20

Fortem reclusit pectoris sententiam,

Paulum moratus leniora protulit.

"Quid quisque vulgo proferat, nullus satis

Cavit, nec unquam caverit mortalium.

Est nanque eorum plurimum passim genus,

25

Qui scire se, quod nesciant, certo velint,

Et cuncta norint et loquantur perperam,

Leges quibus nullas labor prudentiae

Imponat unquam, detve quem servent modum,

Repente ne quod sentiunt proddant foras.

30

Horum tumultus nemo, qui sapit, putet

Vnius assis aestimandos protinus,

Sed ut repentes, sic fugaces autumet".

Vides, amice, quam sit eiusdem senis

Diversa curis mens soluta turbidis,

35

Quibus retentus ipse iam pridem levis

Furebat irae semiustus ignibus.

Hunc tu secutus quid loquatur invidum

Et turpe vulgus undecunque temnito,

Ictus nec atri providus dentis time,

40

In imparatos saepe qui saevit ferox.

Falsis satis nam feceris rumoribus

Virtutis amplo sic opertus tegmine,

Agens frequenter plura, quam dici velis

Egisse, nec placens tibi, neque efferens

45

Te laude dignum, laude ni dignum facis.

Hi verba metuant garrulasque fabulas,

Peccare quos minus pudet, quam inanibus

Vulgi per ora devolare fabulis.