6. cum alias res agerem, petit de me amicus,
qui pueri formam carminibus descripserat,
ut puellae speciem luderem; quod cum frustra tentarem,
in hoc principii tandem carmen ipsum ex sese prorupit
Quid hoc negocii est? Quid hoc mali caput
Sedemque mentis occupat?
An non amicus quod petit carmen queam
Vel qualecunque promere,
5
Amicus ipse qui potest uno decem
Mutare versu carmina?
Facessat hinc meus verecundus hic pudor,
Metusve, vel torpor mihi,
Conemur omni, sic iubet, vi, virginis
10
Formae decorem dicere.
Te, Musa, quando tu puellarum es decus,
Favere coeptis convenit;
Ades benigna, et hic tuas propinquius
Partes tuendo sustine.
15
Formosa primum haud est mihi, cui largiter
Natura non succurrerit,
Ab arte sed petit haec quod optat auxili,
Fuccataque incedit velut
Conspersa non suis avis coloribus.
20
Nec illa contra perplacet,
Nativa cui si contigere plurima,
Ipsa haec iners non excolit.
Vtrumque sed sortita, diligentius
Quae servet id, quod obtigit,
25
Haec una digna est quae placere debeat
Amanter intuentibus;
Intectus auro cui capillus vertice
Non elaboratus nitet,
Sed negligentem ferre diligentiam
30
Prae se videtur pendulus;
Quae cuncta callet, atque rebus gratiam
Suam quibusque comparat.
Micant ocelli fronte, sed condit modis
Vel promit hos decentibus.
35
Tacet vicissim, nec loquacibus strepit
Inter loquentes verbulis.
Decenter incedit, sedetque molliter
Aptis venusta moribus;
Colore quovis grata, si succus subest,
40
Candente quanvis gratior.
Procera, recta, gracilis, ut nolit tamen
Artus habere iunceos.
Suavem puelli nobilis formam trahit,
Ridentis ut Cupidinis,
45
Pudore risum temperans tamen, iocis
Honestat aequa dulcibus.
Contenta solo, quem sibi elegit, viro,
Secum ipsa quod gaudet, sapit.
Quod si minutim forsitan magis cupis,
50
Amice, dici singula:
Decora comis apta dulcis blandula
Pudica praestet caeteris,
Quae digna vate, digna Musarum choris
Inter puellas ambulet.