Giovanni Aurelio Augurelli iambici libri 2, 3

Testo base di riferimento: M. Niero, 1986-87

Cura dell'edizione digitale: Ketty Peruch


3. ad Lodovicum Marcellum Hieronymum equitem:
eum sibi beatum videri, propterea quod duabus gratiis,
quibus ipse fruitur, urbana et rurali, tertiam superaddat,
id est, quod his contentus vivat

Marcelle, quo non alter est beatior

Si, quod beatum est, ipse tecum pensites:

Tibi frequenter, urbe vel ruri velis,

Ludunt decentes hinc et inde gratiae.

5

Tuam frequentat optimus civis domum,

Peritus omnis arte quavis artifex,

Musis amicus omnis et vates pius.

Aedes honestis commodis pares tuis

Lautis renident undecunque sumptibus.

10

Vrbana profert haec tibi se gratia.

Ruralis aeque nec moratur altera,

Vbi, virentis praedium collis petas

Vtcunque amoenum, sive rupis horridae

Antro, vel unda limpidi fontis iuvat

15

Spectare Nymphas, vel sacro passim deos

Luco vagantes, cum tibi purissimis

Pomona replet foetibus mitis sinum,

Cum Flora sertis floridis ambit caput

Et laeta cornu prodit amplo copia.

20

Duabus ergo sic beatus gratiis

Videre multis. At mihi dives, potens,

Benignus: ista sic fatemur singula.

Totum negamus illud, ut beaveris

His te, sed ampliore commodo, quod his

25

Contentus omni degis ambitu procul,

Nec plura quaeris, liber et vivens tibi:

Sororque inhaerens sic duabus tertia,

Quae vera doctis creditur felicitas,

Haec una reddit te beatum gratia.