Bonaventura da Bagnoregio rhythmi, 1

1. Philomena

 

Philomena, praevia temporis amoeni,

 

Quae recessum nuntias imbris atque coeni,

 

Dum mulcescis animos tuo cantu leni,

 

Ave, prudentissima; ad me, quaeso, veni.

 

Veni, veni, mittam te, quo non possum ire,

 

Vt amicum valeas cantu delinire,

 

Tollens eius tristia voce dulcis lyrae,

 

Quem heu! modo nescio verbis convenire.

 

Ergo pia suppleas meum imperfectum,

 

Salutando dulciter amicum dilectum,

 

Eique denunties qualiter affectum

 

Sit cor meum iugiter eius ad aspectum.

 

Quod si quaeret aliquis, quare te elegi,

 

Meum esse nuntium sciat, quia legi

 

De te quaedam propria, quae divinae legi

 

Et optato munere placent summo Regi.

 

Igitur, carissime, audi nunc attente:

 

Nam si cantus volueris huius serves mente,

 

Eius imitatio, Spiritu docente,

 

Te coelestem musicum faciet repente.

 

De hac ave legitur, quod cum deprehendit

 

Mortem sibi propriam, arborem ascendit,

 

Summoque diluculo rostrum sursum tendit,

 

Diversisque cantibus totam se impendit.

 

Cantilenis dulcibus praeviat auroram;

 

Sed cum dies rutilat circa primam horam,

 

Elevat praedulcius vocem insonoram,

 

In cantando nesciens pausam, sive moram.

 

Circa vero tertiam quasi modum nescit,

 

Quia semper gaudium cordis eius crescit:

 

Vere guttur rumpitur, sic vox invalescit,

 

Et quo cantat altius, plus et inardescit.

 

Sed quum in meridie sol est in fervore,

 

Tunc disrumpit viscera nimio clamore;

 

Oci, oci clamitat illo suo more;

 

Sicque sensu deficit cantus prae labore.

 

Sic quassato organo huius Philomenae,

 

Rostro tamen palpitans fit exsanguis paene:

 

Sed ad Nonam veniens moritur iam plene,

 

Quum totius corporis disrumpuntur venae.

 

Ecce, dilectissime, breviter audisti,

 

Factum huius volueris: sed, si meministi,

 

Diximus iam primitus, quia cantus isti

 

Mystice conveniunt legi Iesu Christi.

 

Restat, ut intelligas esse Philomenam

 

Animam virtutibus et amore plenam,

 

Quae dum mente peragrat patriam amoenam,

 

Satis delectabilem texit cantilenam.

 

Ad augmentum etenim suae sanctae spei

 

Quaedam dies mystica demonstratur ei:

 

Porro beneficia, quae de manu Dei

 

Homo consecutus est, sunt horae diei.

 

Mane, vel diluculum, hominis est status,

 

In quo mirabiliter homo, est creatus;

 

Hora prima, quando est Deus incarnatus

 

Tertiam die spatium sui incolatus;

 

Sextam, quum a perfidis voluit ligari,

 

Trahi, caedi, conspui, dire cruciari,

 

Crucifigi, denique clavis terebrari,

 

Caputque sanctissimum spinis coronari;

 

Nonam die, quum moritur, quando consummatus,

 

Cursus est certaminis, quando superatus

 

Est omnino zabulus, et hinc conturbatus;

 

Vesperas, cum Christus est sepulturae datus.

 

Diem istum anima meditans in hortis,

 

Suae facit terminum spiritalis mortis,

 

Scandens Crucis arborem, in qua Leo fortis

 

Vicit adversarium, fractis mortis portis.

 

Statim cordis organa sursum elevando,

 

Suum a diluculo cantum inchoando,

 

Laudat et glorificat Deum, replicando

 

Sibi quam mirificus fuit hanc creando.

 

Pie (inquit) Conditor, quando me creasti,

 

Quam sit tua pietas larga declarasti,

 

Nam consortem gloriae tuae cogitasti

 

Facere gratuito, gratis quam amasti.

 

O quam mira dignitas mihi est concessa,

 

Quum imago Domini mihi est impressa!

 

Sed crevisset amplius dignitas possessa,

 

Nisi iussum Domini fuisset transgressa.

 

Nam tu, summa charitas, tibi cohaerere

 

Me volebas iugiter, sursumque habere

 

Dulce domicilium, tecumque manere,

 

Et me, velut filiam, alere, docere.

 

Ex tunc disposueras in id adunare

 

Coelicis agminibus, teque mihi dare;

 

Sed pro tanta gratia quid recompensare

 

Possum? prorsus nescio, nisi te amare.

 

Vnica suavitas, unica dulcedo,

 

Cordium amantium salutaris praedo,

 

Totum quidquid habeo, vel sum, tibi dedo,

 

Denique depositum meum tibi credo.

 

Oci cantat tale cor gaudens in pressura,

 

Dicens, quia dignum est, ut a creatura

 

Diligatur opifex talis mente pura,

 

Ei quum exstiterit de se tanta cura.

 

Sic mens hoc diluculum transit meditando;

 

Sed ad primam transferens vocem exaltando,

 

Tempus acceptabile pie ruminando,

 

In quo venit Dominus carne se velando.

 

Tunc liquescit anima tota per amorem,

 

Pavida considerans omnium Auctorem

 

Vagientem puerum, iuxta nostrum morem,

 

Et curare veterem velle se languorem.

 

Plorans ergo clamitat: O fons pietatis,

 

Quis te pannis induit dirae paupertatis?

 

Tibi quis consuluit sic te dare gratis,

 

Nisi zelus vehemens, ardor charitatis?

 

Digne zelus vehemens est hic ardor dictus,

 

Cuius et dominio Rex coelorum victus,

 

Cuius sanctis vinculis captus et constrictus,

 

Pauperis infantuli pannis est amictus.

 

O praedulcis parvule, puer sine pari;

 

Felix, cui datum est te nunc amplexari,

 

Pedes, manus lambere, flentem consolari,

 

Tuis in obsequiis iugiter morari!

 

Heu me! cur non licuit mihi demulcere

 

Vagientem parvulum, et cum flente flere,

 

Illos artus teneros sive confovere,

 

Eiusque cunabulis semper assidere?

 

Puto, pius parvulus haec non abhorreret;

 

Immo, more parvuli, forsan arrideret,

 

Et flenti pauperculo fletu condoleret,

 

Et peccanti facile venia faveret.

 

Felix, qui tunc temporis Matri singulari

 

Potuisset precibus ita famulari,

 

Vt in die sineret semel osculari

 

Suum dulcem parvulum, eique iocari!

 

O quam libens balneum ei praeparassem!

 

O quam libens humeris aquam apportassem!

 

In hoc libens Virgini semper ministrassem,

 

Pauperisque parvuli pannulos lavassem.

 

Sic affecta pia mens sitit paupertatem,

 

Cibi parsimoniam, vestis vilitatem:

 

Labor ei vertitur in iucunditatem;

 

Vilem esse saeculi dicit venustatem.

 

Ergo sic infantiam Christi retexendo,

 

Horae primae canticum strenue canendo,

 

Transitum ad Tertiam facit recolendo

 

Quantum Christus passus est homines docendo.

 

Tunc cum fletu recitat illius labores,

 

Sitim, famem, frigora, aestus et ardores,

 

Quae dignanter pertulit propter peccatores,

 

Dum illorum voluit innovare mores.

 

Vox amoris flatibus tota concremata,

 

Oci, oci clamitat avis haec beata,

 

Mundo mori cupiens, cuius via lata,

 

Cui foetet saeculum, sic est delicata.

 

Clamat ergo: Domine, dulcis praedicator,

 

Exulum refugium, pauperum amator,

 

Qui es poenitentium pius consolator,

 

Post te debent currere iustus et peccator:

 

Iusti quippe regula, vitae es doctrina,

 

Peccatorum speculum, mira disciplina,

 

Fessis et debilibus efficax resina,

 

Aegris et languentibus potens medicina.

 

Primus in hoc saeculo charitatis scholam

 

Instaurasti, quaerere docens Dei solam

 

Gloriam, deponere gravem mundi molam,

 

Et sic posse perditam rehabere stolam.

 

Sed hanc scholam temere mundus irridebat,

 

Spernens et annihilans quidquid promittebat;

 

Tua vero, bonitas vices non reddebat,

 

Immo poenitentibus totum ignoscebat;

 

Quippe cui proprium erat misereri,

 

Diligi desiderans magis quam timeri;

 

Sed verba, non verbera proferens, austeri

 

Praeceptoris noluit more revereri.

 

Haec in adulterio novit deprehensa,

 

Quam sit tua pietas, scilicet immensa;

 

Magdalena sensit hoc, quum ei offensa

 

Est dimissa, multiplex gratia impensa.

 

Et quid multa dicerem? Quot sunt consecuti,

 

Eius magisterium, a suis abluti

 

Vitiis, sunt moribus optimis imbuti,

 

Et ab hostis invidi fraude facti tuti.

 

Felix, cui licuit sub hoc praeceptore

 

Conversari iugiter, et ab eius ore

 

Mel coeleste sugere, cuius prae dulcore

 

Amarescunt caetera, plena sunt foetore!

 

Haec et multa talia dum mens meditatur,

 

Ad reddendas gratias tono praeparatur,

 

Ad laudandum. Dominum magis inflammatur;

 

Sicque, horae tertiae cantus terminatur.

 

Oci, oci, anima clamat in hoc statu,

 

Crebro fundens lacrymas sub hoc incolatu,

 

Laudans et glorificans magno cum conatu

 

Christum, qui tot pertulit suo pro reatu.

 

In hac hora anima ebria videtur;

 

Sed circa meridiem calor quum augetur,

 

Vt amoris stimulis magis perforetur,

 

Mox ab illa passio Christi recensetur.

 

Plorans ergo respicit Agnum delicatum,

 

Agnum sine macula, spinis coronatum,

 

Lividum verberibus, clavis perforatum,

 

Per tot loca lateris fossa cruentatum.

 

Tunc exclamat pia mens Oci cum lamentis,

 

Oci, oci; miseram! quia meae mentis

 

Turbat statum pallidus vultus morientis,

 

Et languentes oculi in Cruce pendentis.

 

Siccine decuerat (inquit) te, benignum

 

Agnum, mortis exitum pati tam indignum?

 

Vel sic disposueras vincere malignum?

 

Et hoc totum factum est ob amoris signum?

 

Haec amoris signa sunt, et postrema primis

 

Copulans associas, summa figens imis,

 

Monstrans ut, sic moriens, nos animas nimis,

 

Dum te totum funderes tot apertis rimis.

 

Tu amicus novus es, tu es novum mustum;

 

Sic te vocat Sapiens, et est satis iustum:

 

Totus enim filius reddens dulcem gustum,

 

Fundens carnis dolium, licet vas venustum.

 

Tantis signis monitus poenitens iam credat,

 

Quod praecordialiter Christus ei se dat:

 

Ista signa recolam, ne me Satan laedat,

 

Nam peccati rabiem nihil ita sedat.

 

Ista signa recolens, Oci, oci clamo,

 

Dulcis Iesu, querulor, quod te minus amo;

 

Stringi tamen cupio disciplinae chamo,

 

Sicut pro me captus es charitatis hamo.

 

Quantum hamum charitas tibi praesentavit,

 

Mori quum pro homine te sollicitavit!

 

Sed et esca placita hamum occupavit,

 

Quum lucrari animas te per hoc monstravit.

 

Te quidem aculeus hami non latebat;

 

Sed illius punctio te non deterrebat:

 

Immo hunc impetere tibi complacebat,

 

Quia desiderium escae attrahebat.

 

Ergo pro me misera, quam tu dilexisti,

 

Mortis in aculeum sciens impegisti,

 

Quum te Patri victimam mundam obtulisti,

 

Et in tuo sanguine sordidam abluisti.

 

Quis miretur igitur, pro te si suspiro,

 

Iuncta sine meritis tam zelanti viro?

 

Nam affectum allicis meum modo miro,

 

Pro me vitam finiens exitu tam diro.

 

Vere iam non debeo tantum suspirare,

 

Immo, iuxta verbum Iob, crines lacerare,

 

In caverna lateris nidulum parare,

 

Et extremum spiritum illic exhalare.

 

Plane nisi moriar tecum, non quiescam;

 

Oci, oci clamitans, nunquam conticescam;

 

Ab hoc desiderio vere non tepescam,

 

Quantumcumque saeculo propter hoc vilescam.

 

Tunc, ut demens, clamitat: Veniant lanistae,

 

Qui affigant miseram Cruci tuae, Christe:

 

Erit enim exitus mihi dulcis iste,

 

Sic amplectar moriens propriis ulnis te.

 

Vere sic, non aliter, rabiens doloris,

 

Qua cor meum singulis terebratur horis,

 

Deliniri poterit; nisi tu dulcoris

 

Fons abundans, medicus mei sis doloris.

 

Plane dulcis medicus es, qui nunquam pungis,

 

Sed a corde vitium leniter emungis:

 

Nam quos tibi firmiter per amorem iungis,

 

Tuis charismatibus semper eos ungis.

 

Heu quam damnabiliter mundus est coecatus,

 

Qui quum sit ab hostibus dire vulneratus,

 

Hunc declinat medicum, quum adsit praeparatus,

 

Languido aperiens suum dulce latus!

 

Heu cur beneficia Christi passionis

 

Penes te memoriter, homo, non reponis!

 

Per hanc enim laquei rupti sunt praedonis,

 

Per hanc Christus maximis te ditavit bonis.

 

Suo quippe corpore languidum te pavit,

 

Quem in suo sanguine gratis balneavit:

 

Demum suum dulce cor tibi denudavit,

 

Vt sic innotesceret quantum te amavit.

 

O quam dulce balneum, esca quam suavis,

 

Quae sumenti digne fit Paradisi clavis!

 

Et ei, quem reficis, nullus labor gravis,

 

Licet sis fastidio cordibus ignavis.

 

Cor ignavi siquidem minime perpendit

 

Ad quid Christus optimum suum cor ostendit

 

Super alas positum crucis, nec attendit,

 

Quod reclinatorii vices hoc praetendit.

 

Hoc reclinatorium quoties monstratur

 

Piae menti, toties ei glutinatur,

 

Sicut et accipiter totus inescatur

 

Super carnem rubeam, per quam revocatur.

 

Post hoc clamat anima quasi dementata:

 

O reclinatorium, caro cruentata

 

Per tot loca propter me, cur non vulnerata

 

Tecum sum? dum moreris, non sum colligata?

 

Licet tamen miserae sit istud negatum,

 

Mihi quidem eligam novum cruciatum,

 

Gemitum videlicet, iugemque ploratum,

 

Donec mundi deseram gravem incolatum.

 

Post haec dulcis anima plus et plus fervescens,

 

Sensu toto deficit, corpore tabescens;

 

Iam vix loqui sufficit, sed affectu crescens

 

Suo lecto decubat, utpote languescens.

 

Ergo dulcis gutturis organo quassato,

 

Lingua tantum palpitans, sonitu sublato,

 

Sed pro verbis pia mens fletu compensato,

 

Lamentatur Dominum, corde sauciato.

 

Sic languenti siquidem nil nisi plorare

 

Libet, et satagere corde suspirare;

 

Suos enim oculos nescit revocare

 

A Christi vulneribus, aut cor separare.

 

Sic est autem animus illius illectus,

 

Quasi ei praesens sit moriens Dilectus;

 

Et a Cruce minime retrahit aspectus,

 

Quia illic oculus, ubi est affectus.

 

Gemitus, suspiria, lacrymae, lamenta,

 

Sibi sunt deliciae, cibus, alimenta,

 

Quibus nova Martyr est interim inventa,

 

Sic suo martyrio praebent incrementa.

 

In hoc statu respuit quidquid est terrenum,

 

Mundique solatium reputat venenum.

 

Sed ad nonam veniens moritur ad plenum,

 

Quum amoris impetus carnis rumpit frenum.

 

Nam, quum Consummatum est recolit clamasse

 

Hora nona Dominum, et sic exspirasse,

 

Quasi simul moriens, clamat penetrasse

 

Vocem istam suum cor, atque lacerasse.

 

Ferre tandem impotens iaculum tam forte,

 

Moritur, ut dictum est, sed felici morte,

 

Nam panduntur protinus ei coeli portae,

 

Dignam ut intelligat se Sanctorum sorte!

 

Requiem pro anima tali non cantamus,

 

Immo est introitus Missae Gaudeamus,

 

Quia si pro Martyre Deum exoramus,

 

Vt decretum loquitur, Sancto derogamus.

 

Eia, dulcis anima, eia dulcis rosa,

 

Lilium convallium, gemma pretiosa,

 

Cui carnis foeditas exstitit exosa,

 

Felix tuus transitus, morsque pretiosa.

 

Felix, quae iam frueris requie cupita,

 

Inter Sponsi brachia dulciter sopita,

 

Eiusque spiritui firmiter unita,

 

Ab eodem percipis oscula mellita.

 

Iam quiescunt oculi, cessant aquae ductus,

 

Nam aperte percipis spei tuae fructus,

 

Quia, per quem saeculi evasisti fluctus,

 

Tuos inter oscula consolatur luctus.

 

Dic, dic, dulcis anima, ad quid ultra fleres?

 

Habens coeli gaudia tecum, cur lugeres?

 

Nam solus est omnium, cui tu adhaeres;

 

Et si velles amplius, certe non haberes.

 

Sed iam metrum finio, ne sim taediosus:

 

Nam si vellem scribere quam deliciosus

 

Sit hic status animae, quamque gloriosus,

 

A malignis dicerer fallax et mendosus.

 

Quidquid tamen alii dicant, frater care,

 

Istum novum Martyrem libens imitare:

 

Quumque talis fueris, Christum deprecare,

 

Vt te cantus Martyrum doceat cantare.

 

Frequentemus canticum istud, soror pia,

 

Ne nos frangat taedio vitae huius via:

 

Nam laetantem animam in hac melodia

 

Post hanc vitam suscipit Iesus et Maria.

 

Ergo, soror, tuum cor ita citharizet,

 

Se baptizet lacrymis, planctu martyrizet;

 

Christo totis viribus sic mens organizet,

 

Vt cum Christo postea semper solemnizet.

 

Tunc cessabunt gemitus et planctus dolorum,

 

Quum adiuncta fueris choris Angelorum;

 

Nam cantando transies ad aeternum chorum,

 

Nupta felicissimo Regi saeculorum. Amen.