27. Perolla ad Iphin, quod de se suspicari nolit
Rex mentis atque corporis
Mei potens et unice,
Da semper operam, ut nos ames.
Serva datam mihi fidem
5
Fidusque promissis mane
Velut facis quammaxime.
Et quanquam agas id sedulo,
Nam me cupis solam scio
Et praeter hoc nil expetis,
10
Amor tamen sic excitat
Mihi furentem spiritum,
Vt cogar his te colloqui.
Non quod patens ignis tuus
Extinctus usquam appareat,
15
Calorve sit vetus minor;
Quin immo semper excitum
Te miror atque sentio
Timore perculsum gravi
Ne forsan alter haereat
20
Amans mihi propinquius,
Et te misellum deseram.
Sed sede montes propria
Prius moveri videris
Et retro ferri flumina,
25
Quam non perenni tempore
Te corde conditum intimo
Dulci geram cupidine.
Ac forte siquem detinet
Spes ulla nostri, hic maximo
30
Errore captus fallitur.
Nam talis est amor meus
Quem iam tibi dono dedi,
Qualis nequit qui dividi.
Si me cor exoptam tuum
35
Et ipsa te solum expeto
Nec nox diesve praeterit,
Quin tecum agam, tecum loquar,
Tibi propinquem te volens,
Lubens, frequensque prosequar.
40
Si perdite me diligis
Et ipsa te in terris colo
Coelo velut missum mihi,
Tu vita spesque et corculum,
Tu quicquid est mihi boni,
45
Et unde pendent omnia.
Facessat ergo omnis procul
Abs te timor si me mea
Tibi dedit felicitas.
Nam quod semel fatum probat
50
Mutare nunquam paulum
Mortalis ullus quiverit.
Ne vita sit igitur gravis
Tibi; hoc, amabo mi, cave
Ne suspiceris amplius.
55
Fac ut tibi mollis thorus
Dulci quiete somnia
Perfusa semper praebeat.
Hei, non parum me commovet
Levis tua erga me fides,
60
Nec, ut deceret, credula.
Velimque fias certior
Te mi dolorem maximum
Afferre, quod sic haesites.
Dissolve falsam languido
65
Affectionem pectore, et
Causam doloris amove.
Ac si mihi velis bene,
Nec quod ferat poenam cupis,
Hoc sic ages ut quaerimus.
70
Laetique sic ambo diu
Aberimus o nigris mea
Lux cogitationibus,
Et mille post annos erit
Qui forte amoris gratia
75
Tanti stupescat invidus.