Giovanni Aurelio Augurelli iambici libri 1, 26

Reference basis text: M. Niero, 1986-87

Editing of the digital edition: Ketty Peruch


26. ad Hieronymum Actionum Avogarium Momum:
laurus arboris laus

Amantis olim laurus haec Apollinis

Crinem decebat aureum,

Circum virebat plectra, amoenum saepius

Tegmen canenti fecerat.

5

Exinde vates arborem tantam colunt

Et pene adorant seduli,

Sed inter omnes lydium sub hac simul

Iuvit poetam ludere.

Ivere eodem semita velut data

10

Frondes petitum plurimi,

Sed saepe frustra vixque spectanti procul

Frondes videre contigit,

Tam difficilis est aditus ac longo sacra

Recedit arbor tramite.

15

Tu sorte vero, Mome, felici tua

Accedis hanc solers prope

Et nunc sub alto frondium cacumine

Auram virentum mobilem

Captas, honesto nunc coronam vertici

20

Vivo refringis stipite

Tractasque praesens et levi interdum geris

Lectos manu ramusculos,

Vmbraque gaudens unius pulcherrima

Vbique temnis caeteras.

25

Quondam triumphos haec adornans maximos

Curruque vecta principum

Docebat esse stirpium non infimam,

Quotcunque tellus proferat.

Quod fulminantis haud Iovis negat manus,

30

Vnam quod hanc non percutit.