25. Aldo Manutio Romano: horum librorum commendatio,
ut pro singulari doctrina sua eos recognoscat,
et pro dexteritate imprimendos curet
Vitae peractis, Alde, sex lustris mihi
Sunt coepta noster quae libellus continet,
Perfecta vero lustra post paulo decem.
Hinc est quod, ut ferunt, novem premant
5
Fortasse vates quicquid optant edere
Nulla inquinatum labe, si non omnibus
Queant refertum gratiis, si non ferit
Id semper arcus, quod minatur eminus,
Humana si vis optimum parit nihil.
10
His ergo, curae quicquid impendi potest,
Nostra dabamus pro virili sedulo,
Vt ipsa adirent maxime nitentia
Et culta prorsus posterum quondam manus,
Vivis nec essent protinus contemptui,
15
Librata lance si prius iusta forent.
Sic cogitabam non brevem meis dare
Vitam libellis, optime velut mihi
Satis et ex more educatis liberis.
Quibus futura est vita, opinor, altera,
20
Si, quod merentur, auctiores munere
Adoptionis tuae dignaberis.
Id est, acute siquid hic inspexeris,
Quod rite dici possit elegantius
Illudque scitu pro tuo mutaveris,
25
Mox et nitenti veste si circundatos
Quam laude multa vatibus donas tua,
Domo parentis exeuntes duxeris.