22. ad Marinum Lambertum, amoris laus:
carmen ex solis iambis
Quid hoc, Marine, et unde suspicer dari
Fidelium esse amantium, sub altero
Vt alter usque vivat, et cor invicem
Agat colentis in colente pectore?
5
Quid illud est quoque ut magis velit nihil
Et optet hoc, quod ardet, ac nihil putet
Honoris, atque res amata, dignius?
Quid ut valore nullius capi queat,
Amore nullius, pudore nullius,
10
Sed una semper ante forma prodeat,
Ametur et colatur una maxime?
At ipsa forte si perire contigit,
Tamen relinquit haec sui cupidinem.
Procul recedat haec, idem hoc facit quoque.
15
Manet reposta mente amantis unica,
Nec alteram ingredi sinit, sed eiicit
Inepta siqua forsan hic erat prius.
Amante prorsus est venustius nihil,
Amore nanque fervidus nitet, velut
20
Domus renidet igne laeta splendido.
Amore constat omne quod vides, amor
Decentis unus omnis est boni pater.