21. ad Hieronymum Bononium in obitu filioli carissimi
Octavi, animula matris et patris vita,
Quo subtrahis te? Quo fugis? Redi; persta.
Ego te ad parentes anxios tui ducam.
Mane, columbe mi, mane puer dulcis.
5
Hei mihi, quid est, quod te tenere non possum,
Sed umbra veluti submoves mihi tete?
Et vultus hic est quippe tuus, et incessus:
Octavius certe est Bononii vatis,
Quem nocte semper et die vocat semper
10
Tristi Camoena conquerens miser frustra.
Ornatus hic unde est tibi? Et decor formae
Augustior, quam soleat, et Deum spirans?
O si ad parentes ducere hunc te, amor, possim,
Quam carus esses, quae tibi darent grata!
15
Accedes sodes, huc ades puer quaeso,
Huc suavium, huc mellite, corculum huc perge.
Videris haec dudum facere nihil verba.
Sed hic quis est infantium levis coetus?
Assistit en te qui supra, et volans circum
20
Repente? Quo te nubibus ferunt scissis
Purum per aera ad aureas poli sedes?
Quis dulcis aures personat meas cantus?
O te beatum, putre qui cito pondus
Humi relinquens, par tibi petis sydus.
25
Haec per quietem visa sunt mihi miram,
Dum me, Bononi, flebilis movet casus,
Qui te immerentem perculit nimis nuper.
Quae, si levare non nihil tibi possent
Acrem dolorem, misimus deae iussu,
30
Quam tu solebas ad fluenta Permessi
Dulci sonantem prosequi lyra Musam.