Giovanni Aurelio Augurelli iambici libri 1, 19

Reference basis text: M. Niero, 1986-87

Editing of the digital edition: Ketty Peruch


19. ad Hieronymum Bononium Tarvisinum:
iocosi itineris descriptio

Quam me, Bononi, iuverit laetus dies

Nec non sodales optimos, qui candidus

Mihi refulsit nuper et sodalibus,

Siquid iocosis versibus vacaveris,

5

Qui pene risu prodiere conciti,

Scies; et aeque forsan, ac simul comes

Nobis inisses hoc iter, laetaberis.

Reverteremur rure dum Marcellio,

Vbi egeramus biduum lautissime,

10

Currum faceti quattuor conscendimus.

Marcellus aegro nam parumper corpore,

Sed mente sana praeditus forsan nimis,

Vt saepe qui me salibus lacesserat,

Primus sedili se suo locaverat.

15

Secundus ipse sat pudens ad dexteram

Haerebat, ut illi sic facultas afforet

Me provocandi maior haerentem prope.

At parte currus altera Advogarius

Pancratiusque iureconsultissimi

20

Latus premebant invicem, nec alteri

Cedebat alter, dividentibus velut

Suis adessent gnaviter clientibus.

Interque semet dissidentes maxime,

De iure nobis portio quae sit loci,

25

Vel partiendae prolis, et quid ercium,

Se velle signant eleganter dicere.

Ridemus omnes. Interim sed callidus

Marcellus, ut qui dirrimat litem ioco

Novo iocosam, sic renidens incipit:

30

"Quam nunc serena sint, videtis, omnia,

Vates sed iste nobilis praedixerat

Himbres futuros continenter uberes."

Statimque fingit fabula pulcherrime:

Fuisse quosdam, qui ratem iam pendulo

35

Fune alligarint turris ad cacumina,

Vnde esset extantis in undas protinus

Iactus, repente dissecatis funibus.

Secutus ad quae risus est effusior:

Tam saepe vatum sydus observantium

40

Praedictiones hi facete riserant.

At ipse contra iam fore id perendie

Contendo veris auguratus sortibus.

Ac ut pari par redderem: "Quid heus tibi,

Inquam, valitudo ipsa negligentiae est

45

Tantum, ut reclusis nunc fenestris dormias,

Intraque malis acidis cubiculum

Degas refertum, iam minante proximas

Astro procellas execrandas himbrium?"

Quid plura? Risu inemori nos diceres

50

Tam pene visum est, quod loquebamur, nihil.

Tum laetus una quisque nostrum coepimus

Cantare summas maximi laudes Iovis

Et caeterorum non tacendas caelitum,

Illisque habere multiformem gratiam,

55

Quod sic redire sospites nobis domum

Liceret et iam rustici plenos ioci.

Referre dehinc quae rusticando fecimus

Iuvat, simulque quae legendo diximus,

Non usquequaque negligenda forsitan:

60

Vt Alleotus optimus sodalium

Et ipse nobis opitulatus venerit

Centum iocosis ampliusque lusibus,

Ac nos lubentes postmodum perduxerit

Visum virenti fronde citriaria,

65

Quae cultor ipse mirus hoc coegerit

Coelo subesse quippe non idoneo

Illis colendis: fertur at victor labos

Et cura victrix impotens per omnia.

Vt hic videre poma iuvit aurea

70

Pendere prono crebra de ramusculo!

Virere quicquid undecunque cernitur,

Sternique lapsis floribus passim solum,

Olere cuncta suaviter fragrantia.

Haec quo fuere gesta nobis antea,

75

Eo petuntur et feruntur ordine.

Apricus inter collis haec Pansacius

Non praeteritur, laude sed pene omnium

Maiore fertur, quam mihi dici queat,

Haud tam minutis praedicandus versibus.

80

Quis nanque parvo carminis sub ambitu

Laudes feracis praedii comprenderit,

Cultoris arte, non sua vi caetera

Vincentis, et quae fertili vigent solo

Protectione rusticantis numinis,

85

Et quae vetustum prosecuuntur ordinem

Successione prospera colentium?

Haec dum gerentes aucupamur undique

Quodcunque risum subministret, interim

Dum quisque nostrum oblitus est quidem sui,

90

Adhuc canentes pene in urbem lassuli

Intramus, ac mox hospitis nostri domo

Laete recepti, regie discumbimus

Tapetas inter, et superba pocula.