Giovanni Aurelio Augurelli iambici libri 1, 17

Testo base di riferimento: M. Niero, 1986-87

Cura dell'edizione digitale: Ketty Peruch


17. ad Angelum Chabrielum patritium Venetum:
vivendum esse et amandum

"Vivamus, atque nos amemus, Lesbia"

Vatum Catullus optimus cum diceret,

Non dixit uni, sed, ut opinor, omnibus.

Est vita rebus praeferenda singulis,

5

At hanc volentes perdimus semper tamen,

Et mille miseram spiculis confodimus.

Amare cunctis ac amari convenit.

At cuncta subter syderum cursum licet

Amore perstent, et labent discordia,

10

Hunc tamen amaris vocibus lacessimus

Et nunc procacem, nunc protervum, nunc gravem

Vanumque saepe dicimus cupidinem,

Quasi cupido haec sit gravis mortalibus.

At ni sit ista, quid boni relinquitur,

15

Dispersa in unum quod reducat amplius?

Natura cuinam deferet primordio

Contraria ut quaeque invicem coherceat

Nexisque ab illis exeant viventia,

Ni vis amoris id ministret abditi?

20

Sic est; malorum causa nos nobis sumus.

Vitam replemus perditis affectibus,

Vel quos inepti fert honoris ambitus,

Vel quos avara spes lucelli comparat,

At ut rebellem atque scelestam pellimus

25

Affectionem liberi Cupidinis,

Quae sola forsan caelitus nobis venit.

Hinc, Chabriele, est, quod frequenter nec minus

Prudenter admiraris esse pauculos

Bene ac beate qui frui vita velint.

30

Spectare et illud huc videtur maxime,

Quod ut perite faris et agis caetera,

Inter sodales id venuste comprobans

Ac tanquam adhortans sic eosdem saepius

Atque eleganter vatis ore candidi:

35

"Vivamus" inquis "ac amemus, Lesbia".