16. ad Paulum Decanalem patritium Venetum:
eos beate vivere qui amori et disciplinis incumbunt
"Silene, nam cum dulcis Euhyus tibi
Inflare venas coeperit
Arcana claro cuncta cernis lumine
Vltroque visa praedicas,
5
Dic, oro, quae nam causa sic mortalium
Mentes inanes concitet,
Volens ut ullus haud vicem ferat suam
Sed quisque prorsus improbet."
Haec ego, mihi cum reddidit contra deus
10
Amotus ora cantharo:
"Ne quaere quod mortalis unquam vis nequit
Indagine ulla consequi.
Sic est, supremo sic semel visum Iovi,
In aes ut aurum verterat,
15
Ferroque deinceps inquinarat secula,
Quondam beata et aurea."
Haec fatus ille munus ad suum redit,
Sitimque sedat anxius.
At tu per omnes, Paule, ne putes tamen
20
Id usquequaque porrigi,
Vt nullus unquam sorte contentus sua
Possit beatus vivere.
Verum putato quos hiantes videris
Vel semper his honoribus,
25
Quos aura vulgi ventilat, vel rebus his,
Fortuna quas dat unica,
Eos nec ulla sorte contentos, neque
Vlla beatos degere,
Sed esse multa, triste quae virus queant
30
Horum per artos spargere.
At qui relictis anxiis curis procul
Vitam quiete protrahit,
Vel qui puellae gratus in sinu suae
Amoris igne aduritur,
35
Aut qui sororum concitus sacris novem
Phoebi furore ducitur,
His pura mentis lux renidet omnibus,
Aerque cedit nubilus.
Hinc tu pudenti, nam sapis, cupidine
40
Rarae teneris virginis,
Et verba tum modos amas, tum splendidi
Vultus nitorem suspicis.
Hoc praestat aegro sanus, hoc intelligens
Indocto amator interest.
45
Ingressus hanc tu semitam complecteris
Quicquid beatis convenit,
Nam singularis obtigit quondam tibi
Primis ab annis indoles.
Mores secuti sunt et artes optimae,
50
Quibus potenti caeteros
Praecurris ausu iuvenis, ac harum quoque
Ardore flagras intimo.
Vterque summus est et impotens amor,
Vterque coelo provenit.
55
Nutu tuetur ille se Cupidinis,
Hic lege contra Pallados.
Quis sorte non contentus hac? Quis denique
Te non beatum duxerit?