Giovanni Aurelio Augurelli iambici libri 1, 15

Reference basis text: M. Niero, 1986-87

Editing of the digital edition: Ketty Peruch


15. ad Hieronymum Actionum Avogarium Tarvisinum
commendatio tabulae quam pingendam et ornandam curaverat

Tabella divae dedicata Palladi

Pictore nuper diligente prodiit,

Spectanda nobis et colenda posteris,

Ni prorsus obstet temporum vecordia.

5

Hanc mirus addens artifex lignarius

Circum columnas et coronam, reddidit

Maiore dignam protinus spectaculo.

Tantum decoris contrahunt quae proxime

Apte cohaerent, et simul lucem ferunt.

10

Debetur istis certa laus, et forsitan

Vterque nostro vivet olim carmine.

At Avogari, qui studes hic invicem

Certare summos, et subire dispari

Virtutem censuram acriter spectantium,

15

Nec ipse laude debita fraudabere.

Pollere miris haud parum est sic artibus,

Pictoria hic velut, ille fabrili potest.

At his favere et hos fovere splendidum

Et grande munus, sed magis tanto quidem,

20

Quanto videntur ista paucioribus

Vt sint favore quolibet dignissima.