Giovanni Aurelio Augurelli iambici libri 1, 13

Reference basis text: M. Niero, 1986-87

Editing of the digital edition: Ketty Peruch


13. Orus ad Lycen

Tenebo te nunc et fruar cupidine

Desyderato tandiu, Lyce, mihi;

Spectabo praesens, aemulique syderum

Ictus ocelli sustinebo comminus.

5

Deosculabor os tenellum suavio

Presso labellis molliter mellifluis.

Gratas amantis en tibi voces prope

Haurire cupidis nunc licebit auribus.

At ipse felix et beatus audiam

10

Coram sonantis dulce murmur osculi.

Narrabis, ut me maximi solum facis,

Et cuncta pro me iam tibi sordent simul,

Vt prorsus uni te colis et ornas mihi,

Et mi placere, quo queas, semper cupis.

15

Contra sed inquam, miserum ut ipse me putem

Ni semper una tecum agam praesentius,

Ac ut propinquem deserarque nuspiam,

Horrenda quaeque cupiam adire et perpeti,

Omnique tecum coner ut degam modo,

20

Et mente saltem, re nisi detur, siem.

O me beatum teque contentam, Lyce,

Quod sic in unum prospere convenimus!