Giovanni Aurelio Augurelli iambici libri 1, 12

Testo base di riferimento: M. Niero, 1986-87

Cura dell'edizione digitale: Ketty Peruch


12. Faunus

Amore captus nubilis Faunus Lyces,

Eam dicari coniugem sibi cupit.

Sectatur, instat fervidus, celer, furens,

Quocunque se fert illa, quo pavens fugit,

5

Quo se recipiens fessa anhelansque occulit,

Vel cum profundi fluminis vadum natat,

Vel cum latebras infimae vallis subit,

Densae vel intrat abditum silvae sinum,

Rupes vel alti dirutas repit iugi.

10

Solatur acres interim curas tamen

Quandoque lassus ad sacrae lymphae caput

Dulcique blandis consona verbis lyra

Nymphis amores conquerens suos canit.

"Nymphae, perennis fontis almae praesides,

15

Quae me cadentem iam atque semimortuum

Vestri frequenter ope liquoris excitum

Fovetis, atque alacriorem redditis,

Vt sorte cursus iam mihi datos sequar,

Ecquid pii me compotem voti queam

20

Vnquam videre? An semper infensus meae

Luci, meoque spiritu degam gravis?

Quae vita, quae cor unice spirat mihi.

Desyderatos ecce in amplexus feror,

Et cara tendo insaniens ad oscula.

25

O delicati pectoris papillulas,

Iam semipomae molliter quae prominent!

O colla Parium marmor excedentia!

O suavianda centies labellula!

Sparsas rubentes ore quid dicam rosas

30

Albis ligustris candidisque liliis?

Totius edam quid micans oris iubar?

Vel quae serena fronte lucent sydera?

Et quicquid illic aureus vertex tegit?

Cum nocte semper et die me saucient

35

Quae pulchriora suspicor latentia."