10. responsio pro C.
Tentare quid tot impiis piam modis,
Vates, puellam iuverit?
Quae vovit uni protinus se maximo
Constanter orbis Principi,
5
Ex quo beata haec cuncta, quae iactas, fore
Brevi caduca noverat,
At firma contra, quae sequatur, omnia
Nulloque laesa tempore.
Sunt ista, quae tu colligis, quidem bona
10
Vitaeque prorsum commoda,
Sed implicata pluribus passim malis
Plus fellis et mellis minus
Habent, nec uno perseverant ordine,
Incepta sed vix desinunt.
15
Nec illa caros sic parentes deserens,
Vt reris, errat impia,
Hos nanque tanta caritate amplectitur
Quam magna natae convenit.
Nomen sed illis anteponit optimi
20
Rerum Parentis omnium,
Facitque solum id maximi, praeque Vnico
Nil esse ducit caetera.
Ergo parentes quam sibi ablatam, putent
Vero Parenti redditam.
25
Perculsa quin et tristibus tandem modum
Ponat iuventus lachrymis.
Quae nanque spretis invidia mortalibus
Nupsisse Divo virginem?