9. ad C. nuper initiatam
Quo virgo tendit omnium pulcherrima?
Quo te misella subtrahis?
Vbi decorem protinus tantum, velut
Effecta vecors, occulis?
5
Heu quo repente, quo fugis? Quo te tibi
Aufers malorum nescia
Quae te petent, te different, in te undique
Facto ferentur agmine?
Vbi parentes impie temnens gravi
10
Dolore fessos deseris,
Quibus cor una eras, et una spiritus,
Erasque prorsus omnia?
Hostilis ecquid improbe quicquam magis
Manus patrare quiverit,
15
Quam si foventis filiam matris sinu
Aut patris amplexu auferat?
Opes, inepta, divitis tantas domus
Sumptusque tantos despicis.
Ornatus annos qui tenellos, qui genus,
20
Qui te decebat spernitur.
Quam tristis omnis, heu, iuventus linquitur,
Sed inter omnes tristior
Aetate siquid florida tuas puer
Optarat ardens nuptias,
25
Qui te tuosque prole felices diu
Pulcra nepotum redderet.