8. ad Andrionem Artusinum Ravennatem:
carmen ex solis iambis
Iambe, cede quam potes meus celer
Et alta regis ora scande fluminum:
Vbi vetusta fiet urbs tibi obviam,
Mei sodalis Andrionis optimi
5
Amoena dulcis et beata patria,
Ibi salute plurima prius pete
Eum, subinde nos valere dicito.
Requiret ille forsitan, quid egerim
Diu, vel an quod actitem frequens opus.
10
At ipse sorte me referto vivere
Mihi benigna quam dedere sydera,
Vel aequa mens paravit, ut nimis nihil
Velim, satisque subministret usui
Brevis scatente fontis ore copia.
15
Et ut Camoena succinit modos mihi
Quibus videtur admovere seriis
Volens iocosa, nec minus lubens statim
Amarulenta temperare dulcibus.
Mihique vita, quae solebat, ut sedet
20
Modesta semper, omnibus iocis tamen
Referta, ni quod absumus cupidine
Procul, petebat aegra qui levis mihi
Frequente corda, nec gravi diu, face.
Sed haec locutus ante, quaere postmodum
25
Quid is lucretur usque cum negociis
Quae honesta et aequa plurima, ut virum decet,
Agit frequenter, et subinde splendidum
Sibi reique publicae decus parit;
Itemque prole cum sua ut valet pater
30
Domusque ut omnis. Interim ne litteras
Situ perire squallidas putri sinit.
At ille mente concitus tamen deum
Suis honusta saepe multa gratiis
Dabat favente Gratiis Apolline.