Giovanni Aurelio Augurelli iambici libri 1, 6

Reference basis text: M. Niero, 1986-87

Editing of the digital edition: Ketty Peruch


6. ad Perollam:
commendatio lintei elegantissime acu picti

Opus videre contigit mirum mihi

Novae profectum nunc ab arte Palladis,

Natura quale vel potens pictor daret,

Laetum et feracem qui referret hortulum,

5

Veris colores aemulatus floridi.

Apellis aeque nec tabellae moverant

Spectantium animos aut Myronis aerea,

Ceu viva foret, operta tauris bucula,

Gregem gregisque sic ducem fefellerat,

10

Nec Praxitelea marmor in sacros deum

Virtute vultus expolitum verterat

In se tuentes, ut Perollae sericum

Me movit Iphi munus hoc missum suo:

Tantum quibusque in rebus excellentia

15

Pollet, sibique conciliat et secum trahens

Mentes potenter nectit admirantium.

Iam nunc quid elegans acu possit manus

Videtur arcto redditu telae sinu,

Vbi virentis herbido terrae solo

20

Arbusta ramis pullulant florentibus.

Spectare parva quoque licet animantia

Passim recessus ut subintrent abditos

Densisque rursus e latibulis exeant

Et prata cursu perferantur mutuo,

25

Vt rupe ab alta rivulus cadens fugit

Inter lapillos et suborta gramina

Virentque fontis ora musco limpidi,

Ac ut canorae vepribus sidunt aves

Et ut sub undis vitrei pisces natant,

30

Insecta quin et muneris partes sui

Auctura ut haerent, cursitant, repunt, volant.

Et ridet omne quicquid hic pictum vides.

Sed iam vaganti dandus est Musae modus,

Certare nequa videar imprudens tibi

35

Frustra minutis hisce tecum versibus,

Perolla, dulce seculi nostri decus.