5. ad Vincentium Quirinum patricium Venetum:
vellus aureum
Ovem relicto pastor educens grege
Alcon sub antro collocat
Illicque solam sedulus sectis alit
Herbis et haustis fontibus.
5
Nusquam vagari nanque sub divo sinit,
Septo sed arcto continet,
Candente donec quae nitebat vellere
Atro colore obducitur:
Dehinc et virenti cerulove saepius
10
Nec non rubore spargitur.
Tandem, priore restituta tegmini,
Albere rursus incipit
Sensimque tantum prodit, ut spectantibus
Visus acumen auferat.
15
Tum pastor illi subministrat largius
Quaesita passim pabula,
At ipsa, quod mox omnibus mirum foret
Quicunque propter incolunt
Silis fluenta, protinus pingui satur
20
Laeti sagina graminis
Insigne mutat tergus, ac illi undique
Vellus renidet aureum.
Auroque dentes, et pusilla cornua,
Parvaeque fulgent ungulae.
25
Surrepta demum nobilis fato pecus
Spirans et aurum concidit.
At laetus Alcon divitis pondus gregis
Domum referre nititur
Festumque pastor aurifex agit diem
30
Habetque divis gratias.
Meram, Quirine, luseramus fabulam
Hanc, quam tibi nunc mittimus.
Sunt qui subesse non nihil tamen putent,
Quod fors nec ipse attenderim,
35
Hinc illae ineptae fictiones saepius
Et longa commentaria.
Supersedeto tu, nec, ut rerum omnium
Scrutator es gravissimus,
Hic e tenuibus erui quicquam velis,
40
Quod nec subest reconditum.
Non nulla priscis excidisse vatibus
Ferunt furore percitis
Ac esse paucis illa vere cognita,
Abstrusa nanque permanent,
45
Educat ipsa ni quis e penetralibus
Reddatque aperta posteris.
Quae vix probarim: tam potest antiquitas
Quam nos fidem verbis damus.
At excitari dixerim vates tamen
50
Ferrique mentis impetu,
Id vel movente intrinsecus causa, vel id
Coelo favente prodeat.