Giovanni Aurelio Augurelli geronticon liber, 2

Testo base di riferimento: M. Niero, 1986-87

Cura dell'edizione digitale: Ketty Peruch


2. ad Leonem X pontificem maximum:
ascensus primus ad deum

Iam multa mecum conor et volvo diu

Promissa siqua parte persolvi queant,

Quae, sancte quondam feceram Pater, tibi

Vbi occupatas detinebam parvulo

5

Aures libello forsitan ineptus tuas,

Arcana quanvis ederem illic dedalae

Naturae et artis praepotentis munera.

An non inepte facere sum visus quidem,

Cum mira apud te illa fore tum confiderem

10

Vecors, videri cui potest mirum nihil,

Humanitatis cum supragressus modum

Humana pariter cuncta parvi feceris

Statim nec humile imumve cogitaveris

Quicquam, supremae sedis ut adisti gradus

15

Divumque inisti tantus in terris vicem?

Sed haec fuere: nunc quod instat pergimus,

Tuo favente concitati numine,

Ordiri et ea, quae pollicebar, reddere,

Vt quimus utque spiritus caelo potens

20

Afflat pusillis. Tu serena videris

Haec mente suppliciter precamur, qua soles

Quae offeruntur cunque tibi, neque abnuas

Impendere mihi paululum interdum morae

Haec donec intus intuens inspexeris

25

An forte recta tendimus per arduum,

Quod nunc inimus hos ad ascensus, iter.

Non esse secum dixit insanus Deum

Excorsque et impos mentis, expers consili,

Rationis ac pietatis omnis indigens.

30

At esse sapiens mente primum concipit,

Dehinc voce clamans splendida palam facit

Non esse tantum, sed potenter dextera

Eum tenere regereque et nutu suo,

Quae cuncta fecit, temperare et omnibus

35

Adesse ubique et imperare singulis.

Verum haud leve est videre quos scandat gradus

Haec quisquis animo versat et tendit supra

Id, quo potest nunquam ulla vis mortalium

Conata ferri, ni superna caelitus

40

Spirarit aura ac Illius nisi favor

Praesto sit, ipsa cuius haec perquirimus

Dicenda, nullo non furore perciti.

Pavor tremorque, cui comes reverentia

Qua non alia sit maior, hinc et hinc premunt

45

Nosque admonent sic parvulos pondus grave

Et impar humeris haud subire. Verum amor

Potens inaccessa facere olim pervia,

Cum spes fidesque prodeunt illi obviam,

Hortatur atque pene cogit ingredi

50

Orationis intimae latens iter.

Quid ergo agam tu mi impera, Deus meus,

Rex unus omnium ac herus solus mihi.

Iubensne Domine? Forsitan quidem iubes;

Nam non video ut aliunde spirari haec queant.

55

Experiar igitur; Tu, precor, coeptis fave

Volensque et adsis et iubens praesis mihi,

Si nostra non superbit haec precatio.

Testantur opera Te tua, enarrant poli

Tuam per orbem indesinenter gloriam.

60

Est nam quis adeo, cum superna suspicit,

Vecors rudisque, qui statim non cogitet

Ac volvat ipse saepius secum stupens

Quae quantaque videat, quibus vel orbibus

Ferantur illa aut quas vicissitudines

65

Servent ratorum consecuta temporum

Semper tenorem, legis haud casu datae

Iussu, sed una aequante Providentia

Cuncta haec benigno distributa munere?

Quis rursus, orbis caeteras partes videns

70

Interque versans, desinat mirarier

Terrae patentem subiacentis ambitum

Fusumque supra continenter aera

Terraeque circum margines fusum mare

Et quicquid haec exornat atque in his simul

75

Vitam peragit, ut omne stirpium genus

Quaecunque se tollunt humo et quae vestiunt

Telluris almis aemulam gemmis cutim,

Vt multiformis ac vagans animantium

Proles per amplos sparsa tractus undique

80

Terrae marique crescit et semper sua

Vi fertur una, qua potest et qua prius

Natura proprios impetus illi dedit?

Adde his liquentis lucidosque fontium

Fluxus et altis amnium cursus vadis

85

Ripas amoenas inter, inter collium

Aprica et herbis suavibus virentia

Camporum. At imas montibus subsidere

Valles et altos erigi convallibus

Montes ab imis, limpidos sterni lacus

90

Subter virentum rupium cacumina

Quis non, serena mente qui sit praeditus,

Miratur? Aut cui non quoque est miraculo

Immensa marium littorumque vastitas

Et insularum varius ac gratus situs

95

Quicquid tandem reddit et servat decens

Ornatus orbis omnium pulcherrimus?

Quid? Siquis ipse se intus ac extra aestimet

Et alterum se tum esse mundum sentiat

Opusque summi opificis ac munus sciat

100

Deumque prope, idest illius ad imaginem

Et similitudinem editum, se noverit,

Divinitatis qui capax, sapientiae

Ac mentis aeque particeps sit, dotibus

Et extet animi ac corporis tantis valens,

105

Pro dignitate ut sedeat, ut stet, ut ambulet,

Oris venustas agilitasque totius

Vultus ut illi gratior cunctis siet,

Vis insit animi tanta, tanta celeritas

Mentis vigorque tantus et solertia,

110

Qua pene cuncta suggerente discutit.

Haec siquis, inquam, serius secum putet,

Emittet illam forsitan vocem simul

Cum vate summo gentibus palam canens:

"Quam magnifica sunt opera, Rex regum, tua;

115

Sapientia in tua creasti singula."

Quin illud etiam sentiet verum legi,

Divina quae sunt, cum videri non queant,

Haec posse in his considerata conspici,

Quae fecit ille. Nam relictus unicus

120

Nobis ad illa est hic gradus, magno datus

Scandendus olim Mosi ut ante cerneret

Quae facta, non qui fecerat. Sed cum illa, quae

Fecisset opifex summus ac pater omnium

Immensus, incomprehensibilis, unus potens

125

Efficere quae fecit eademque perdere

Vt vult, ea, inquam, cum potenter omnia

Volvisset animo providus vates suo,

Ex his adivit omnium rerum ultimam

Et ipse causam primus ut homini datum est

130

Dum vita superest. Hic enim, faciem Dei

Dum quaerit avidus inspicere, vocem audiit

Dicentis: "Haud faciem videre quiveris

Meam, sed hoc te sub cavae rupis loco

Sistam manuque protegam dum transeam.

135

At inde cum post auferam petra manum,

Videre posteriora tunc mea poteris."

Haud ergo quisquam, quae assequi sensu nequit,

Divina quid sint quaeritans, intrinsecus

Rimetur ipsa, vasculo ne clauserit

140

Immensa maria, ut indicatum constitit

Dum quaerit illa maximus rerum quidem

Scrutator olim. Propter alti littora

Maris undisona tendebat inquirens graves

Sensus et amplum Trinitatis ambitum

145

Aurelius, in his totus ac solis vacans

Quae cogitabat, forte nec tunc exitum

Habebat unde inveniret anxius;

Cum dulcis illi visus est infantulus

Parvam tenella sustinens concham manu

150

Vastique lympha marmoris complens scrobem,

Quam pronus ipse fecerat sibi prius

Solis digitulis parvulisque nixibus.

Quod ille cernens: "Ecquid" inquit "cogitas,

Puelle, tantos aequoris fluctus cavo

155

Telluris isthoc tantulo concludere?"

Cui puer: "Et ipse quid facere, levis, putas,

Qui te Illius, qui cuncta solus continet,

Vllo nec ipse continetur, expetis

Fieri capacem?" dixit, atque protinus

160

Nubes per altas prodiens evanuit.

Est unus ergo congruus nobis modus

Intelligendi, parte qua quimus, Deum,

Per illa, quae iam facta sunt. Nam sensibus

Et ipsa capimus, mente deinde sensuum

165

Sequace tantorum creatorem unicum

Sentimus intus, credimus, complectimur,

Amamus, illi caritatis vinculo

Tenemur adstricti illiusque denique

Aeterna meritis consequi confidimus.

170

Ascensus hic est, quo crearat primitus

Nos magnus orbis universi conditor,

Vt vita praesit sensui, mentem ante eant

Sensata, visis cognitisque exordia.

Nam cum virentibus arborum terram comis

175

Ornasset atque floridis herbis solum

Stravisset atque ut uberes fructus darent

Mandasset, his est vita tum primis data.

At cum vel undas aerave vel aridam

Animantibus complesset, illa sensibus

180

Et appetitus aucta vi mox reddidit.

Cum vero solers ultimo et mirum genus

Fecisset hominum, mente quanprimum valens

Effecit illud, non eis quoquam tamen

Vsu remotis, quae dedisset caeteris.

185

Quod eius etiam iussa declarant statim:

"Deum", inquiunt, "ex corde toto diligas,

Quod inde vita, fonte ceu, nobis fluat;

Anima ex quoque tua tota, id est et sensibus

Cunctis et appetitu, ut ipsa est initium

190

Animalia unde dicta sint; ex denique

Tota tua etiam mente, qua sola omnibus

Praestamus his ubique quae terras colunt."

Hinc ergo per quae vivimus, per quae undique

Sentimus et per quae creavit omnia

195

Summusque et unus universi conditor,

Hunc acie mentis esse aperte cernimus.

At estne forte consequenter altera

Tui sequendi et assequendi semita,

Clemens, misericors, omnibus praesens Deus?

200

Hanc Ipse nobis cognitam reddas et hac,

Siqua est, precamur supplices, nos ducito:

Est nanque quippe et omnium potissima.

Adversus excors ierat humanum genus

Mandata quondam ac inquinarat omnia

205

Vnum futura saecla commissum scelus

Illoque cuncti sempiternis luctibus

Poenisque eramus destinati crimine.

Cum nos tuentem Maximum e caelo Patrem

Immensa movit caritatis copia,

210

Natumque nostra pro salute ut mitteret

Effecit, illi tanta tum benignitas

Fuit, misericors tanta tum clementia.

Versatus ergo est Ille nobiscum diu

Hic inter homines, inter ignaros Deus

215

Homoque, Summi Patris ut testis foret

Foretque nobis veritas et semita

Qua tenderemus ad supernam patriam.

Testes at ipsi essemus excellentium,

Quas Ille res hic egerat nosque omnibus

220

Illas per orbem panderemus singuli,

Hic sanctitate puriter vitae diu

Actae, serendis ille in vulgum vocibus,

Quaecunque frugem comparant nobis bonam,

Doctrina at alius atque scriptis, mystica

225

Quae sensa magnis eruunt sacrariis;

Et qui volentes sanguinem ac vitam pii

Fudere cruciatus per omnes antea

Ducti, labores inter ac angustias;

Et quisquis alto pectore Hunc tandem gerit

230

Amoris arcto colligatum vinculo,

Ipsumque preter expetens unum nihil,

Testatur eius mira, quae fecit, Patris

Suoque semper praedicanda nomine.

Quorunque prorsus inscius rerum prius

235

Quid ipse dicam? Quid secundum prosequar?

Sic magna cuncta sunt et excedentia

Humanitatis singulos captus simul.

An cum, relictis insciis parentibus,

Iam natus annos nobilis duodecim

240

Inter peritos sedit in templo puer,

Eos, quod esset omnibus mirum, petens

Et audiens? An quae deinde nuptiis

Miranda fecit, vina permutans aquis?

Vel cum precanti regulo dixit: "Tuus,

245

I, natus etiam vivit" ac illa quidem

Iam morbus hora sospitem reliquerat?

Quid haec ad illa, quae sequuntur, dixerim,

Haec mira quanvis sint et ipsa maxime?

Surgit vocatus illico aegrotans senex

250

Ferensque sanus lectulum perambulat.

At caecus is, qui viderat nunquam, videt.

Ex quinque panibus et duobus piscibus

Iesum sequutus redditur vulgus satur.

Puella saxis verberanda publicis

255

Detenta summo liberatur iudice,

Peccaret illa ne tamen quid amplius.

Iam pene putridus excitatur mortuus

Et inter homines, ut prius, versans sedet,

It, loquitur, audit, esurit, sitit, palam

260

Quaecunque vivens fecerat rursus facit.

Verum quid infans ipse nunc ausim loqui,

Quae nec piorum maximus coetus virum

Explere pleno cunctus ore quiverit?

Haec finis ergo; nanque peccator miser

265

Quonam per illa pergerem loquens modo,

Quae mortis atque passionis ultima

Tuae fuerunt impiae mysteria,

Nostrum Redemptor omnium promptissime?

Quaenam paventi suppetent voces mihi

270

Quibus feratur concitus terris tremor

Lunaeque lumen abditum, solem datas

Circum tenebras, conditos suis patres

Surresse monumentis et in sanctam undique

Venisse civitatem et illic pluribus

275

Apparuisse post secutam gloriam

Tuam, subacta morte? Sed quis omnium

Oculis potius hic lachrymas dabit meis,

Vt flere possim traditam duram Tibi

Necem ab nefandis impiis mortalibus,

280

Quorum salutis veneras huc gratia?

Dabit quis, inquam, lachrymas mihi, quibus

Tuos ad imos procidens pedes fleam,

Tuos solutis lachrymis lavem pedes,

Exosculer flens abluamque vulnera,

285

Inflicta sancto tam nefande corpori?

Te preter ullus non dabit, nullus mihi

Ostendet unde verus emanat liquor

Vitae, nisi Tu. Nullus ut fleam miser

Docebit atque nullus ut laeter dabit

290

Te preter. Vt commissa nunc fleam mea

Da, Pater, ut orem, ut serviam soli Tibi,

Complectar ut Te, caetera ut nihil putem.

Concede mentem iussa servandi tua

Et ex iniquis exeundi semitam

295

Ostende, qua Te sedulus solum sequar

Emancipatus unico tantum Tibi.

Vt memet abnegem ipse, quam tollam crucem

Ostende mi nunc, postmodum ut laeter dabis,

Voles ut ipse, nam voluntas maxime

300

Tua hic et usque fiat et per omnia

Semper neque ulli placeat id, quod displicet

Tibi neque unquam. Tu salus solus mea

Servabis ergo, cum vias ostenderis

Salutis Ipse, cum mihi praesens dabis

305

Vt nocte Tecum promptus, ut Tecum die

Sim semper utque supplicem volens Tibi

Nequo remittam temporis puncto tuum

Nomen, quod extat omnium nomen supra,

Ardente, Iesu, caritate prosequi.