Giovanni Aurelio Augurelli carminum libri 2, 18

Testo base di riferimento: M. Niero, 1986-87

Cura dell'edizione digitale: Ketty Peruch


18. ad Nicolaum Passerum de Theodoro Gaza

Hoc quodcunque vides, undique si caput

Flectas, sydereo vertice contegi

Parcarum tenet arcto

Nodo serva necessitas.

5

Nam qua Romulidas Albula perfluit,

Illum, quem totiens laudibus omnium

Miramur, Theodorum

Audire hic memini senem.

Is rerum mihi tum perpetuis pares

10

Causas principiis dicere, sic nihil

Fati sorte potentis

Immune esse, sed omnia

Aeternis superum obnoxia legibus.

Hinc Solis varios et Triviae graves

15

Defectus, et olympo

Certas syderibus vias;

Hinc quae terribili saeva Iovis manu

Mittantur pluvia grandine fulmina

Terrarumque tremorem et,

20

Nautis exitium insciis,

Incertis tumidum temporibus mare.

Haec nanque aetherio mentis ab halitu

Divinae intus habere

Infusum, atque per arduam

25

Molem sese agitantem undique spiritum

Aiebat, tenues unde animantibus

Vitae, quaeque sub altum

Marmor, quaeque vel aetheris

Vel terrae vario munere vescimur.

30

Quin inde ingenio, qua sapimus, Deum

Ipsorum quoque puram

Nobis particulam dari,

Quae quondam in numerum syderis, artubus

Terrenis resoluta, evolet et sua

35

Coeli parte residat

Simplex, nec tenebris neque

Iam tunc corporea subdita carceri.

Sic nobis liquido, Passere, flumine

Verborum ille solebat

40

Qui, iam coelicola ante quam

Humanum et male mortalibus additum

Torporem exueret, continue tamen

Versabatur in ipsis

Terris, sydereum decus.