17. Creticum Camertem hortatur,
ut in patriam redeat post perpessos multos labores
dum utranque linguam ac disciplinas perdiscit
Rebus haerendo propius, quid ipsae
Polleant intus sapiens futurus
Discat et vires utriusque linguae
Calleat, optas.
5
Quae tibi quondam ratio ut suborta est,
Tum truces audes pelagi procellas
Temnere et Graias sitibundus urbes
Pergis adire,
Atque iam dulci patria remotus
10
Hic volens septem remoraris annos,
Vnde quaesitum meritis reportas,
Cretice, nomen.
Inde sermonum rediens honustus
Dotibus, doctos Patavi recessus
15
Et penum rerum cupido beatam
Pectore quaeris,
Cuius ut fias satur, ecce rursus
Hic tibi externa est domus, inque cursus
Alteros septem melioris aevi
20
Ducitur aetas.
Ergo iam plenus patriae ne curam
Forsan induces animo? Et subibit
Iam tibi grato locus unde primos
Sumpseris ortus?
25
Hic suo nam te sibi iure sancta
Asserens dextra revocat: quid ultra
Tendis? Incassum properas, et isthic
Terminus haeret.
Dulcibus sic dum teneor potentum
30
Ipse Musarum studiis et ocii
Debitus dudum patriae duo bis
Lustra reposcor,
Hic ubi, levum latus urbis urgens,
Fertur amoenae prope littus orae
35
Caesarum subter monumenta leni
Ariminus unda.