16. ad ingenuos et dociles adolescentes suos
Quam virtus nihil ardui
Praestet, veridico discite carmine,
Quod nunc Pieridum sacris
Vates ex adytis profero virginum.
5
Haec Fati horribilem metum
Instantis minuit, sternitur huic dolor,
Hac vincit labor omnia,
Nec fervens refugit tundere vividum
Hydrae multiplicis caput,
10
Sed qua se innumeris anguibus impeti
Sentit, qui prope pullulant,
Hac instat penitus parte ferocior,
Donec iam fera saepius
Victrix herculeis concidat ictibus.
15
Sic vos, o iuvenes, mihi
Intentis operam nunc date viribus,
Et gratam sibi singuli
Partem viperei verticis amputent.
Hic vatis subeat vicem,
20
Primas syderei muneris occupans;
Alter rhetoris impleat
Humano officium quolibet altius;
Nec qui lucida sydera
Solers inspiciat desit, at huc quoque,
25
Causas cum speculabitur,
Haec ad perveniat munera particeps.
Recta pergite semita
Hac omnes igitur, dux ego sedulus
Vobis non abero uspiam
30
Quo virtus hilares unica duxerit.