Giovanni Aurelio Augurelli carminum libri 2, 12

Reference basis text: M. Niero, 1986-87

Editing of the digital edition: Ketty Peruch


12. ad Marsilium Ficinum florentinum:
in livorem

Ibam forte salubribus

Qua lymphis Aponus perfurit, anxius

Quae tantum liquido ignium

Nais concipiat pectore, Marsili,

5

Aeternum sophiae decus,

Seu vivo tumeat sulphure, seu nitro,

Nigrantisve bituminis

Interfusa graves aestuet halitus,

Sive hinc semita deferat

10

Vndas Tartarei fontis ad igneas

Diris pervia sontibus,

Heu tristis mihi cum belva devio

Horrenti subito specu

Visa est se celerem tollere, cui manus

15

Et frons et caput et pedes

Humani, reliquo corpore squallidus

Serpens inseritur vagis

Instratus leviter tergora pinnulis.

Huic dextra geminae faces,

20

Quarum mox ubi me contigit altera,

Infesto sibi pectori

Grassantem subigit saevius alteram,

Atque: "Istis" ait "ignibus

Hic me perpetuis ardeo, viderim

25

Siquando meritis bene,

Nunquam laeta nisi nobilium malis".

His sic attonito mihi

Ambustoque hominum tunc genus excidit

Qui monstro huic penitus dati

30

Despectant oculis omnia lividis,

Vt iam nil cupiam magis

Quam tecum miseros effugere invidos.