10. puer pro civitate Tarvisina
ad cardinalem Grimanum
Divae, quae lavitis comam
Puro Castaliae rore nec alteri
Quam Phoebo sinitis sacrum
Contingi laticem, ducit amabiles
5
Dum vestros medius choros,
Vel cum fastidicis plena volens suis
Miscet pocula vatibus,
Nunc primum teneris ingredior puer,
Si fas est, pedibus nemus
10
Vestrisque admoveo fontibus oscula,
Fretus quo valeam meas
Tanto primitias edere principi,
Isti, qui licet omnium
Splendens Pontificum praeniteat decus,
15
Vtcunque has tenues tamen
Nunquam (quae gravis est ipsius aequitas)
Aspernabitur insolens.
Ergo cui pariter, maxime principum,
Virtus unanimi gradu
20
Fortunae subit et fertur, et omnia
Aequali vice temperat,
Salve, nam prius hoc Aonidum chorus
In tanta tibi deditae
Vrbis laetitia dicere postulat,
25
Dehinc ut quam stabili tibi
Intexant serie stamina virgines
Quae fata at superos neunt.
Nam tu cum vario multa peregeris
Doctrinae studio, diu
30
Sublimi ingenio functus, et hac gravi
Mortales ope iuveris,
Hinc vitae ingrediens mox iter alterum,
Humanum ut foveas genus,
Patrum consilio et munere Maximus
35
Fies perpetuo Pater,
Omnis cui merito pareat et libens
Omnis quem veneretur et
Quem vere solidas continuo vices
Illius gerere autumet
40
Qui coelo ut superis singula prospicit
Sic mortalibus omnia
Aequa pro meritis lance reponderat.