9. ad semet adhortatio
Perge, quid cessas? Patet hoc aperte
Protinus cunctis iter, ut volentes
Imus et nosmet properamus aequo
Sistere campo.
5
Atque si moles prius obstet ulla
Quominus iam tum videaris apte
Ingredi, ne tu tamen abstineto
Promptius ire.
Hanc enim mox cum superaris, illhuc
10
Veneris quo non alius patescit
Planior nobis locus atque callis
Latior ullus,
Qua per apricum nemorum vireta
Perque florentum medios odores
15
Laetus ad sedes superum beatas
Leniter ibis.
Nam semel pressis et humi relictis
Noxiis curis, erit aequa posthac,
Quae tibi forsan poterat videri
20
Ardua, virtus:
Vna quae cunctos aditus recludit
Asperos nobis facilesque reddit,
Quaeve mortales super astra prorsus
Vna reponit.