8. ad Nicolaum Passerum patavinum:
eum recte beatum dici, qui vita fungitur quieta
Nolis, Passere, mollibus
Quenquam deliciis aut opibus levem,
Vel quod credulior sibi
Insanis inhiet semper honoribus,
5
Iam felicibus hunc, velut
Immunem miseris sortibus, inseri.
Nam, sive undique sordibus
Angustis premimur seu nitidi sumus
Reges, nescioqua tamen
10
Vrgemur pariter sollicitudine.
Quod si in propatulum suis
Quicunque explicitis conditionibus
Optandi dederit vicem
Cuicunque, ut libeat, summaque et infima,
15
Cunctorum simulac bonis
Immixta exiguis tot mala senserint
Et purum penitus nihil,
Mox omnes videas sorte domum sua
Contentos petere, et graves
20
Quoscunque ingenita peste relinquere.
Felix qui, solida potens
Quamprimum requie, nec caput anxiis
In rebus posuit neque
Plus aequo placidis arduus extulit.