5. ad Hieronymum Bononium:
nihil esse pretiosius tempore
Nulla maioris pretii supellex
Temporis parvo fugienti usu
Contigit nobis superum benigno
Munere divum.
5
Qua frui siquis scierit, Bononi,
Ille praecurrens opibus potentis
Divites, solus poterit beatam
Vivere vitam.
Seu diu semet stabilem aut caducum
10
Cogitet, nam quid sapiens putabit
Esse momentis trepidantis horae
Carius unquam,
Temporis prono simulac abuti
Parcius cursu statuet, quod inter
15
Multa, quae nobis aliena, nostrum
Extet id unum?
Cuius immensae penitus rependi
Vlla iacturae nequeat facultas,
Non opum, non, quos popularis aura
20
Iactat, honorum.
Ergo ne cesses sapienter una
Hoc opus plane properare mecum,
Nequis evadat tibi punctus aevi
Segniter ullus.