1. resumit lyram quam superiore libro,
a Musa brevis temporis veniam precatus
dum ad graecos auctores se conferret, deposuerat
En vices gratae redeuntis anni
Lege quae divum stabili iuvente
Debitos terris referunt honores
Tempore certo.
5
Concipit vires genialis ardor
Et novis aevi iuvenescit horis,
Quo semel moto exhilaratur omnis
Concitus orbis.
Ocio num tu, fidibus solutis,
10
Deditus fies mihi solus et te
Forsan immundo paries habebit
Pulvere tectum,
Barbite? Haud ista mihi mente clavis
Aereis pendes, licet ipse pura
15
Te manu templi positum sub alta
Parte reliqui,
Cum brevem dulci veniam Camoenae
Interim paucis numeris petivi,
Donec ad dites Danaum recessus
20
Pauper adirem,
Vnde rimanti penitus quod ultro
Se mihi ferret, leviter receptum
Id tibi mecum rediens in usum
Omne referrem.
25
En opes ergo quibus ipse posthac,
Vt voles, uti poteris beatus;
En quibus noles aliis nitenti
Cedere cultu:
Quod nec audacter leviusve dictum
30
Cogites, nam tu nimium nec optas,
Et mea pro, quod satis est, virili
Ipse paravi.
Cumque tu cuncta statuas pudenter
Iure ne credas minimum decere,
35
Quod nec ornatu nimio nec ulla
Sorde laborat.