Manilio Cabacio Rallo carmina, 35

Testo base di riferimento: H. Lamers, 2013


35. de ratione animorum. Erroris confessio

Quid me fallaci, simulator Pontice, lingua

      Magnifica abiectum credere uerba iubes

Et modo persuades alto descendere Olympo

      Ac meliore sui parte referre deos,

5

Nunc hominem caeli spatium post fata remensum

      Enumeras uita nobiliore frui

Atque illic nectarque suum ambrosiamque parari,

      Illi et perpetuis fulcra beata rosis?

Non ego blanditiis, nugis nec fallor ab istis.

10

      Est mea fingenti quae tibi credat anus,

Est puer emissus nutricis nuper ab ulna:

      Certa uenit certis fabula nulla uiris.

An si caeruleo in ponto pontique sub aequor,

      Aut quis in accensis uiuere posse focis

15

Perque auras uolitare uagae de more uolucris

      Finxerit, idcirco dicere uera putem?

Cuique suos fines tribuit natura nec ignem

      Piscis adit, gelidas nec salamandra niues

Nec pecudes caelum, uitreo non gurgite ceruus

20

      Nec celer in duro stat Philomela solo.

Sed quodcunque manet qua gignitur estque obitum post

      Vitalem genito quod fuit ante diem.

Vtque semel cum bulla abiit qua creuit in undam

      Nec iam bulla usquam est nec resoluta coit,

25

Sic animus uita pariter cum corpore functus

      Quo status est uento redditur ipse suo.

Perlege doctiloqui ueracia scripta Lucreti,

      Carmina deposito quaeque furore canit.

Perlege Naturae Historiam et bona sensa Secundi:

30

      Ingenio felix hic uir et ille fuit.

Hoc tamen haud nostro dissentit carmine quisquam

      Quin uenit ad partes ille uel ille meas.

Mille meae gentis taceo non laude minores,

      In quorum numerum, docte Epicure, uenis.

35

Quid ratio referam quae sufficit argumenta?

      Quid quae sollicitus mortis habetque timor?

Chartarum monumenta, inscripti aut saxa sepulchri,

      Atria imaginibus aut uariata patrum,

Quaecunque est saeclis nostrum extendentia nomen

40

      Non nisi naturae deficientis opus.

Hinc etiam laeti thalamos taedasque iugales

      Iungimus, hinc placidus concelebratur hymen,

Vnde manens suboles stirpique simillima proles

      Consurgat, patrios ludat et ante lares.

45

Scilicet hoc cuicumque datum est instinctu animai

      Quaerat ut esse aliquid quomodocunque potest.

Haec nobis ratio sed tu, bone Pontice, perstas

      Dimissa quaerens quid ratione putem.

Dicam equidem, summi postquam mihi prouida fati

50

      Sanctaque Idumaei cognita cura Iouis,

Orbis Alexandro qua nostri cessit habenas

      Qua dedit egregia religione coli,

Tum uero pacato animo resipiscere coepi,

      Credita tunc Stygii iura uerenda lacus

55

Atque inferna malis tormenta et debita laudi

      Praemia in Elisio certa futura lare.

Tunc quoque quanta poli uis cognita qua sine possunt

      Nec folia e ramis decidere ipsa suis.

Ergo iam laudes meritas et carmina fingam,

60

      Mens bona, persuasus qualiacunque tibi,

Quae mihi contectum caeca caligine pectus

      Tersisti pura criminis ipsa manu.

At tu qui terra et caeli commercia suades,

      Succedant uotis fata benigna tuis.