Manilio Cabacio Rallo carmina, 32

Reference basis text: H. Lamers, 2013


32. Iano Lascaro doctissimo ode monocolos

Cordis dimidium, Lascare, cur mei

Aeternis animum consiliis grauas?

Et nunc intrepidus prospicis, Allobrox

Armis Italiam tempore quo petat,

5

Nunc quid dissimulans tentet Hiberia

Aut Rheni statuat caerulus incola?

Aeui nonne uides saepe die breuis

Includi spatium? Nec senio dari

Non aequa tetricae lege Proserpinae

10

Quod natura nimis finxerit arduum?

Sic nuper Galeotti ampla manus mei

Et mens ingenuis praedita moribus

Regalisque decus sortis et, hei mihi,

Fato rapta malo tot bona, tot sales.

15

Sic et Musa deorum inclita laudibus

Cantatis numeris eximiae chelys

Insuetaeque meis hactenus auribus,

Quae, quamuis patria creta sit Atthide,

Romano potius detonuit sono,

20

Quo saeuae Libitinae et nimios metus

Vitet continuo Tartareae domus.

Quare dum licet atque illacrimabilis

Permittit soror, hanc pone molestiam,

Curis, Iane, leuans pectus edacibus

25

Sermonesque mades Socraticos quibus

Oblitus, breuibus cinge caput rosis

Antro subque meo lene merum bibens,

Gratis seu patriae concine uocibus

Seu sic utque ego nunc facta deum moue

30

Supremique Iouis, cum fera feruido

Titanum penitus sustulit agmina

Ictu nec tumidas Enceladi minas

Victor pertimuit, Pelion at suo

Iussit stare loco, iussit et integram

35

Aetnam suppositus sustineat Gigas,

Dum caelum auricomis emicet ignibus,

Tellus dumque suis addita floribus

Laetos uere nouo sufficiat dies

Aut dum tantus honos, dum Leo maximus

40

Regnet, iam prece multa auctus et hostia.