Manilio Cabacio Rallo carmina, 29

Reference basis text: H. Lamers, 2013


29. ad Fredericum regem Neapolitanum

Rex regisque parens orteque regibus,

Dudum uera boni progenies Iouis

Idemque Hesperiae robore certior

Collabente salus spesque recentior

5

Afflicti imperii, quas tibi Manlius

Grates soluere uel quos numeros tui

Aequales animi muneribus potest?

Nam me mille modis exanimem foues

Et fantem pateris nec querulum fugas.

10

Solaris profugi naufragium ut parens

Et das seu rogitem siue aliquid uelim

De tot diuitiis demere peruicax.

Dii seruent, senio te renouet Themis,

Saecli qui illepidi censor ut acrior

15

Sustentare nouem non renuis deas.