Manilio Cabacio Rallo carmina, 24

Reference basis text: H. Lamers, 2013


24. ad Augustinum Morauum

Frustra ne numeris forte lacessere,

Augustine, putes, en tibi reddimus

Nulli inspersa ioco carmina nec sale

Sed maestis penitus sordida lacrimis,

5

Quae fontis rigui more cadunt genis

Tergentes animi delicias mei.

Nam postquam egregie dulcia proditus,

Liqui tecta Remi, liquimus et fora

Et circum et supero sacra Ioui loca.

10

Iam non sum quod eram magnaque pars mei

In uentos abiit pulueris in modum.

Ergo reliquiis parce, precor, meis

Nec manes numeris laede reconditos

Istis, heu! cineri quin potius refer

15

Ter fusis lacrimis perpetuum uale.