Anonimo genovese carmina, 24

24. Super "Ave Maria"

Ave Xristi mater digna,

Mitis, clemens et benigna.

Nato tuo nos consigna

Ne laudemur re maligna.

5

Vere pacis officina,

Invocanti te propina:

Viciorum de latrina

Nos perducas ad divina.

Maris pressos a procella

10

In salutis pone cella;

Fac, celestis o puela,

Nos victores post hec bella.

Riga tu, suavis unda.

Corda nostra sicibunda;

15

Frui patria iocunda

Nobis post exilium da.

A delictis nos refrena,

Robur iuris et habena.

Pietatis fluens vena,

20

Vocata nostra fac serena.

Gratis prebens postulata,

Nulli dees invocata,

Mater Dei noncupata,

Orbe toto divulgata.

25

Cibo vite tu feconda,

Te poscentibus habunda,

Nos in caritate funda,

Fragrans rosa rubicunda.

A regali stirpe fusa,

30

Coram rege nos excusa

Ne, reatu circunclusa,

Mens ab hoste sit delusa.

Plebem, tua iugi cura,

Tuearis a presura.

35

Esto nobis, virgo pura,

Regnum Xristi paritura.

Nacione tu preclara,

Super omnes Deo cara,

Ex hac vita nos amara

40

Dignos visu Dei para.

Doce tua nos sophya,

Virgo dulcis, o Maria,

Operari que sint pia,

Cum sis vite lux et via.

45

Mira mater et miranda

Et pre conctis, veneranda,

Natum mulcens voce blanda,

Plebe tua pro salvanda,

Nusquam te poscenti lenta

50

Vel imitis, sed intenta,

Dans virtutis fondamenta,

Semper humilis inventa,

Tene, legis sub devota,

Visione, nostra vota,

55

Vt, nequitia remota,

Corda Xristo dentur tota.

Cum sis poli via recta,

Corda, purgans nube tecta,

Per te nobis sit detecta,

60

Celi requies perfecta.

Benedicta tu regina,

Regi summo nos inclina

Cuius trahat nos doctrina

Peccatorum de sentina.

65

Necis in extrema hora

Honestate tu decora,

Nos tuere sine mora

Et pro nobis semper ora.

Dicta nobis que dicenda

70

Et que nobis sint agenda

In die illa tremenda

Quando cuncta sunt movenda.

Tabet namque mens poluta

Et peccatis involuta

75

Nixi per te sit aiuta

Cuius ope fiat tuta.

Tu pre ceteris dilecta

Mater Dei preelecta,

Dat ut tibi mens subiecta

80

Famuletur mente recta.

In excelsis stabilita

Laude micans infinita,

Per quam mundo datur vita,

Esto nobis non oblita.

85

Muniatur mens egena

Per te, fructu vite plena,

Vt in summi regis cena

Luce sit digna amena.

Liberatrix opulenta,

90

Corda viciis detenta

Solve, nobis dans fomenta

Quibus virtus sit detenta.

Educ nos tu, labe munda,

Virgo prudens et feconda,

95

Nos custodiens circonda.

Rivus es de quo fluenta

Manant nobis incrementa

Et salutis indomenta

Procul absint ut tormenta.

100

Bustis plus quatriduana

Carne fetet mens prophana;

Sed tu, clemens et urbana,

Nos sic ulceratos sana.

Et tu, vite cum sis porta

105

Per quam salus est exorta,

Oberrantes per distorta,

Ad direta nos reporta.

Bella nobis inferenda

Aufer manu metuenda;

110

Nobis, mater reverenda,

Post hanc vitam requiem da.

Neca hostes, tu robusta,

Nos trahentes ad iniusta,

Vt peccatis mens honusta,

115

Te prestante, fiat iusta.

Dic et esto nos doctura

Quid plebs tua sit factura

Vt vitando nocitura,

Consequantur celi iura.

120

Tus, per quod sacrificia

Plus fiant rodolentia,

Es tu parens propicia,

Mira nitens fragrantia.

Fructuosa tu oliva,

125

Semper virens, uber, viva,

Nos ab omni malo priva

Et a febre recidiva.

Tus conscendens sublimia,

- Et, in figura propria,

130

Sublimi polens gracia,

Alta virtutum copia -,

Ventura fac nos ab ira

Et gehenne morte dira

Nos expertes, mater mira,

135

In quos semper te regira.

Tristes sumus culpa multa,

Vita steriles inculta,

Sed tu, pietate fulta,

Fac in nobis sint indulta.

140

Tu es virgo benedita,

Sola mater Dei dicta,

Per quam morti gens addita

Vite datur, morte vita,

Inter luces, tu lucerna,

145

Pandens tuis ad superna

Preces, nobis ut - materna! -

Regna dentur sempiterna.