Manilio Cabacio Rallo carmina, 3

Testo base di riferimento: H. Lamers, 2013


3. diuo Iulio Medice, Vicecancellario, patrono B.M.

Diuorum genus et Medicae propago uerenda

      Stirpis, in aeternum suspiciende mihi

Et nunquam posthac nostris reticende Camenis,

      Si modo grata queat Musa referre deos,

5

Qui mihi nigrantes inter risere procellas

      Accensamque ultro concutiere facem

Certatim astantes geminorum more Laconum,

      Ne nocturna meam solueret unda ratem

Neu semper grauis indecorem Fortuna senectam

10

      Cogeret in turpi degere naufragio.

Pro quibus, o diuum genus indelebile Iuli,

      Depromptum hoc imo pectore carmen habe,

Effudit quod Calliope dulcisque Euterpe,

      Cum mi animum flagrans corripuit studium

15

Cumque retardantem monuit tibi reddere grates

      Cunctorum memor est quae dea Mnemosyne.

Haec quasi per lusum increpitans mihi "Num mala", dixit,

      "Pocula Lethaei sunt tibi pota lacus

An Marso argutum clausit cantamine guttur

20

      Conscia damnati saga magisterii?

Si potes aetatis decus et data lucida terris

      Lumina neglecta subticuisse lyra,

Si curis inuictum animum, si denique pectus,

      Hospitium cuius fasque fidesque colit,

25

At saltem moueant benefacta et credita laudi

      Praemia ab impuro nuper adempta tuae,

Qui risu Musis mendaci illudere suetus

      Vim sceleri inmensam conciliauit opum.

Ergo conceptum auspiciis felicibus olim

30

      Votum urge, Iano principiumque dica,

Ne uanis uulgi rumoribus usque feraris

      Obstrictus domino, gratus at esse parum".

Haec mihi Pieridum genitrix. Ego protinus istis

      Assensum monitis uoce animoque dedi.

35

Nunc, orbis tanti custos et dulce leuamen

      Curarum nostri consiliumque Iouis,

Scribendi cupido, precor, atras exime curas.

      Hoc erit et magnis non inhonestus honos:

Sic, rerum Iuli mitissime, me quoque faxis

40

      Luctantem Aoniis uincere posse choris.