2. ad Iouianum Pontanum
Pontane, antistes uatum, haec quos protulit aetas
Quosque uetus doctis annumerauit auis,
Quid me fortunae prostratum uulnere saeuae
Ad tripodas Phoebi Pieridesque uocas
5
Quidue animam uexare semel de pectore missam,
Quid cineres pergis sollicitare meos?
Vmbra ego sum similisque mei, si quaeris, imago
Extructis superest sola relicta rogis.
Nec mihi laudis amor mansurae aut gloria famae,
10
Omnia cum sensu quae periere meo.
Nec placet ingenium uigilataque munera mentis,
Omnia cum patria quae cecidere mea,
Cum prima cecidere mea quam Phoebus et omnis
Pieridum fertur solam adamasse chorus,
15
Solam posthabitis terra celebrasse marique
Et solam culto plus coluisse polo.
Vos, dulces elegi, precor, o succurrite maesto
Et mihi nunc flenti, flebile carmen, ades
Dumque Helicon, dum Cirra simul defletur et unda
20
Castalis aut sacri caetera sacra loci,
Sufficite et lacrimas, fecunda et corda querelis
Oraque uesana dilaceranda manu;
Neu lugens uincar Niobes planctuque sororum,
Quas grauis in ramos uerterat ante dolor.
25
Efficite ut misero felix primusque dolore
Dicar per lacrimas: sic ego notus ero.
Flere tuos ergo incipiam, mea Graecia, casus,
Nempe reformidat linguaque corque mihi.
Arguar inuisae sed ne cessisse ruinae,
30
Hoc tibi de maesto pectore carmen habe,
Quod referat cunctis obliuiscentibus aeuo
Quantus erat noster te pereunte dolor.
Heu patria, heu quondam diuum domus alta tropaeis,
Persidis atque animis altior ipsa tuis,
35
Quam gelidus Strymon, lato quam gurgite Ganges
Vosque papyriferae pertimuistis aquae,
Occiduaeque domus sensisti et inhospita Syrtis
Vtraque feruenti scissaque terra freto.
Quae te, inquam, patria, o diuum sors inuida fati,
40
Eripuit, faciem supposuitque suam,
Ex miti finxitque feram? non uerba nec ora
Certa refers habitu dissimulanda nouo,
Ipsa sinu quaerenda tuo nec nosceris ulli.
O, ubi nunc mores et nitor ille uetus?
45
Nam ueluti obducta fuscantur sidera nube
Perque hiemes turpis non bene ridet ager
Depositaque coma sordescit in arbore ramus
Pictaque non ullo flore renidet humus,
Sic atrata manes postquam data barbara iura
50
Sumis et est nusquam qui fuit ante color
Iamque eadem patria es nobis atque hostica tellus.
Ignosce, heu, fasso da ueniamque precor.
Esse tamen mallem uel sic tuus, ampla niuosae
Quam sata per saltus Pannoniaeque uehar
55
Quamque iterem lenemque Ararim Rhodanumque sonantem
Et repetam auriferi pinguia rura Tagi,
Vt saltem uidear fato ueniente senexque
Ante parentales oppetiisse deos
Et nostros claudat cineres breuis urna meorum
60
Mixtaque honoratis ossibus ossa cubent.
Cum dabitur felix reditus mihi rite litanti,
Diis maris ante omnes hostia furua cadet.
Inde patris manes, quos urbs tegit alta Quirini,
Eliciam multo lacte bonoque mero.
65
Sic pietas fines patrios comitata reuiset
Adducens matri pignora cara meae,
Dici quae debet felix, erepta quod ante
Non doluit gentis fata cruenta suae
Nec belli faciem horrendam nec uincta catenis
70
Corpora nec positos uidit in igne deos
Aut natos matri auulsos spoliataque passim
Templa et adulteriis bis uiolanda malis.
Hic status, haec facies rerum mihi semper oberrans
Tristia summissae lumina mentis habet
75
Ingeniique adimit uires animumque fatigat,
Fortior et clari lucta laboris abest.
Pegasides sordent et docti numina Phoebi
Paenitet his sacris imposuisse manum.
Tu melius, Pontane, tua patriaque domoque
80
Vtere. Quis patria sospite flere potest?
Finge elegos grandiue polum complectere auena
Et magnis notus sis quoque caelitibus.
Effice te fiat sapientia culta docente,
Protinus et discat uerba Latina loqui.
85
Me sine, quem semper iussit Fortuna dolere,
Squallentem putri delituisse situ.