Manilio Cabacio Rallo carmina, 1

Testo base di riferimento: H. Lamers, 2013


1. de exilio et in eum qui primus seruiuit

Ergo aliis alios nectis, Fortuna, labores

      Exiliique mei damna iterata iuuant?

Semper ut ignotas lustrem uagus aduena terras

      Nec locus aut fesso sit mihi certa quies

5

Nec natale solum, Sparten, nec laeta reuisam

      Eurotas uitreis quae loca sulcat aquis

Quaeque coronato residens Victoria curru

      Asseruit, facili saepe adiitque rota,

Apta magis dare iura uiris quam commoda fraudi

10

      Et loca natiuis suspicienda bonis:

Hic ubi tergemino Ledae bona pignora partu

      Iuncta per alternas fata tulere uices

Et meruere polum, prensas ne nocte carinas

      Obrueret saeuo saeua procella mari.

15

Hei mihi, cur merui dulces fugisse penatis?

      Infelix patria cur procul isse mea?

Cur terere hoc aeui totis inglorius annis?

      Cur saepe imperio deteriore premi?

Et possum lucemque pati caelumque uidere?

20

      Nec generi obprobrium iam pudet esse meo?

O nimium nostro damnatos tempore mores!

      O uitae nimium tempora longa meae!

Qua licuit nasci cur non hac lege resoluor?

      An mihi longa dies sic placitura uenis?

25

Tunc poteras placuisse tamen, cum celsa Corinthi

      Moenia ab Isthmiaco robore tuta forent

Et steterat Danaum imperium concussaque dextra

      Nondum barbarica Graecia tota fuit.

Nunc mihi, cui non gentis honos, non census auitus

30

      Nec stat materno stemmate fulta domus,

Et superesse patri nimium est miserabile, uictis

      Viuere uel paruo tempore supplicium.

Vix tulit Anchises Troiae superasse ruenti,

      Vix manibus profugos sustinuisse Lares.

35

Quis Priamo dulcem post diruta Pergama uitam

      Dixerit aut quis non Astyanacta senem?

Ipse etiam plenis uideor iam grandior annis.

      Aspice, natali quid sit abesse solo.

Nam licet in toto uernet mihi corpore sanguis,

40

      Ruga neque integram findat hiulca cutem

Nec mihi pallentes macies grauis implicet artus,

      Conspuat et nigram nulla senecta comam,

Obstat onus tamen exilii meque opprimit annis,

      Naturae numeris nec sinit ire parem.

45

Hinc et spinosae lacero de pectore curae

      Proueniunt, similis luxuriatque dolor

Aridaque exsuctis stupor obsidet ossa medullis,

      Plurimus et uenis nil nisi languor inest.

Hinc patrii cecidere animi Spartanaque uirtus

50

      Fracta iacet, laus hinc, hinc mihi sordet honos.

Hinc etiam duro studium est placuisse tyranno,

      Seruorum hinc uario iungor et ipse gregi,

Nam quos Euphratesque tulit, quos misit

      Orontes, Hos comites uitae cogor habere meae.

55

Conferimur conorque rudes effingere mores,

      Sat bene nec solitus comprimit ora pudor

Iamque malo spreuit natura imbuta decorum,

      Iam studia in mores longa abiere nouos.

Occidat imperio qui se summisit herili,

60

      Flexit et indigno libera colla iugo,

Primus et ignoto patria procul anxius orbe

      Amissas uoluit quaerere semper opes:

Illi Tantaleusque liquor Titiique uolucris,

      Quaecumque et Stygio fabula ficta lacu,

65

Illi nuda fames, illi data uilis egestas

      Et comes anxietas perpetuusque dolor

Nec uoti spes ulla fuit non mixta timore,

      Vlla nec a solido dempta labore dies.

Ah, nimium stultus fragilis qui tempora uitae

70

      Seruitii duro contudit usque iugo!

Nos quoque ab exemplo, fateor, peccauimus illo

      Sed culpam melior causa secuta meam est

Vtque reus dicar, facili sic crimine soluor

      Et peccasse minus cum ratione piget.

75

Quid facerem cui nulla domi fortuna reperta est?

      Seruitio uolui damna leuare graui.

Non tamen ut gemmis serui potiremur et auro

      Sufficeretue nouas citrea mensa dapes

Sed quo Pierio Liber mox redderet antro

80

      Nec ieiuna suum Musa recuset onus,

Posset at auratos crines laudare Licinnae

      Et satura argutum condere amoris opus,

Vt referat digitos, referat uaga lumina frontis

      Vtque decens surgat nixa pedem solea.

85

Hac sum militia teneris exercitus annis,

      Hac me fata, precor, consenuisse uelint.