Cornelio Paolo Amalteo carmina, 12

12. ad Amplissimum Patrem Raymundum Peraudi
Honoratissimum Antistitem Gurcensem S.R.E. Cardinalem
C. Pauli Amalthei Carmen Gratulatorium Incipit

Tarda quidem, sed grata tamen pervenit ad aures

Fama meas, alboque diem fulcire lapillo

Iussit; et hinc rebus melius sperare caducis.

Nam dum Pannoniae Patres, plebesque Viennae

5

Romanum hospitio Regem capit; ille sepultis

Manibus incassum dicit de more salutem

Caesaris ad tumulum: candenti stridula penna

Fama volans, primoque levi contenta susurro,

Constitit applaudens in summi culmine tecti.

10

Mox, ubi iam patulas dictis maioribus aures

Excepit, dubiamque fidem sub murmure primo;

Centum aperit linguas. funditque has pectore voces:

"Illa ego terrigenis quondam Titanibus ultrix;

Cui Coelum pernosse datum, Mundique patentis

15

Intima, et infernae rimari arcana paludis;

Nuncio Cardineos apices, tyriumque galerum,

Peraudi Raemunde, tibi". Nec plura locuta

Protinus elatis petiit levis aera pennis.

Vox tamen una omnes passim diffusa per aures

20

Constitit. Hic narrat: petit hic: ast alter aperto

Te monstrat digito, nutuque ostendit et ore.

Assurgit iam turba tibi populique patrumque:

Dat dextram Rex ipse simul; multaque repletus

Pectora laetitia, multo amplexatur amore:

25

Lentescitque viri moeror; funusque parentis

Perfusum lacrymis tanta mercede rependit.

At mihi quis poterit vel longo expromere versu

Gaudia, quae nostrum pertentant undique pectus?

Gratius haud dederit, quod mille rogatibus opto,

30

Caesar, et ad sacros contendo carmine postes.

Non si Pieridum muscosa per antra sororum

Inter pallentes hederas, sacrumque viretum,

Me ducat iucunda Erato; mixtoque corymbo

Florida connectens ornato serta capillo,

35

Castalias mihi turbet aquas, totumque propinet

Flumen; et insani referet penetrale furoris;

Vnde ego Dircaeo dicar praecellere Vati

Carmine, et Andaeum plectro superare Maronem,

Cimbriacumque meum; quo post Demosthenis acta,

40

Nullus Apollineas propensius hauserit undas.

Non si Coelicolas inter, nitidosque per axes

Ducerer; et Coeli suprema parte locarer:

Tanta sub insano trepidarent pectore nobis

Gaudia; tam laetus circum praecordia sensus.

45

Non hic fingo lyra: Nam dum gestire per omnes

Prosequimur motus; animoque et voce fatemur

Laetitiam; passim nobis gratantur amici:

Tantaque praecelsae censent fastigia laudis

In partem cessisse mihi. Vos pandite, quaeso;

50

Pandite, Libethri dominae, quae caussa beavit

Tanta virum; sacrisque iubet per tempora vittis

Addere purpuream praesigni laude Tiaram.

Ipse licet nolit, ventosaque murmura famae

Negligat, et de se toto praeconia vultu;

55

Vos nobis cantate tamen; lateque per orbem

(Nesciat ille) palam non una fundite voce.

Iuppiter aetheream laetus conscenderat arcem,

Despiciens late placido mortalia vultu.

Qua protensus equo Chiron cortynia torques

60

Spicula. tunc etiam lento felicior arcu:

Cum Dea sollicito gressu mortalibus aegris

Scissa genas, lacrymisque madens, turbataque crinem;

Et pullis vittis, et nigra sordida amictu;

Et quasi de tepido rediens modo moesta sepulcro

65

Aut patris, aut nati, viduaque a morte mariti;

Constitit ante Iovem, fuditque has ore querelas.

"Rex hominum, Divumque sator, cui sidera Coeli,

Cui Mundi anfractus, Lachesis cui stamina parent:

Quo torques tua fata manu? quo dedecus ingens

70

Vsque sinis? nostrumque iubes decedere nomen?

En aras foedare sacras penetralibus ipsis

Aspicimus: Sacri nulla est reverentia cultus:

Nulla fides: moeretque illuso numine Christus.

At memini amissas hostili vulnere terras

75

Europae atque Asiae, et Libyci dispendia regni:

Quae saevus Maumethus habet. rituque nefando

Polluit Athei referens praecepta magistri;

Cui bona summa fuit tantum sibi nata voluptas;

Aegre passa minus. Nam res solabar abactas,

80

Quod fore perpetuum, fatis volventibus aevum,

Ductorem audieram Latio, gentique togatae;

Progeniem antiquam, Superum genus aethere lapsum;

Qui procul a rigido Tanai, Scythicaque palude,

Et nunquam reflui boreali frigore ponti;

85

Arctius admissus qua mugit Bosphorus undis

Insanis, instatque freto; qua saeva Propontis

Vrget Phrygiae pelagus fatale puellae;

Aegaeum petit Pharius qua denique tractus

Vsque Palaestinam, felicisque ostia Nili

90

Vergitur, et bifidae dirimit confinia terrae.

Hic stirpem invisam nobis, coeloque, tibique

Pelleret hinc illinc penitus, secumque triumpho

Condita Marmaricis traheret magalibus arva.

Haec erat insani nobis spes una doloris.

95

Nec minor interea moesto de corde levabat

Hoc nobis medicina malum; quod bina praeibat

Flamma mihi; nomenque meum, mea sacra per orbem

Tunc passim clarere dabat. Sic aurea Luna

Cornibus exactis; nitida sic lampade Phoebus

100

Ignea recludit trepidis mortalibus astra,

Cum bene sudificas Aquilo siccaverit alas.

Tunc quodcumque meo passim sub iure tuebar;

Hoc virtutis erat. Tunc imo corde sedebat

Candida simplicitas; veraxque a pectore murmur

105

Prodebat, non vana fides. Quid plura? relinquens

Sidera, tunc terras felicius ipsa colebam.

Tantum vox patrum passim vulgata bonorum

Evaluit: sic illa animo, sic moribus aetas

Enituit; qua praecipue Mevania colles

110

Explicat; et flexo late sub poplite magno.

Apennine. tuo crescentes erigit arces

Assisii (alma Virum finxit natura creando

De vultu, pie Christe, tuo) quo tempore felix,

O nimium felix! Et Iberia vidit Alumnum,

115

Qui saga pallentia sub pullo texit amictu.

Quos, Pater, hunc rapidi radiasti lampade Solis;

Illiusque tuo signasti stigmate pectus.

At nunc (proh pietas!) foede mea regna tuentur

Stupra, doli, fraudes, venalia iura, rapinae

120

Ambitio infelix, et habendi sacra libido.

Curiaque Ausonii quondam veneranda Senatus

Prostat: Et hic raro servant vestigia Christi.

Dedecus hoc pateris? Nec te iactura tuorum

Commovet, et Stygii crudelis praeda tyranni?"

125

Iuppiter haec contra: "Tristes depone querelas,

Nata, tuas. Venit numeris labentibus aetas,

Et gratae rediere vices: iam sorte benigna

Vndique mutato laetatur sidere Mundus.

In peius nec fata traho; nec dedecus ultra

130

Hoc patior quicquam. Sic lex tamen ardua fati

Volvitur, et caesis mortalibus addimus annos,

Vt tandem in sanctae redeant probitatis amorem.

Deferimusque nefas multum; tandemque morantes

Nostras supplicii gravitate extendimus iras.

135

Nam tibi consilium (quoniam cupis) omne fatebor;

Nata, meum; rebusque tuis sperare iubebo.

Nuper Alexandrum (neque enim laudare necesse est

Hunc tibi, quem pridem tenera de matre cadentem

Suscipis; et pleno praesens alis ubere natum:

140

Vagitusque foves gremio, pueriliaque ora

Veridico sermone colis: tum pectora sanctis

Moribus, et rigido praecordia condis honesto)

Pontificem in magnum Latialis curia patrum,

Auspiciis instructa meis, elegit; et ambas

145

Sedula divino concessit munere claves.

Hic mores, legesque tuas, lateque per orbem

Sacra feret, sacris redimitus tempora vittis;

Et populum antiqua sub relligione tenebit;

Aureaque instituet felici saecula regno.

150

Nam ductor Latii, quem tu tam rere futurum

Europae, atque Asiae insignem, Libycisque triumphis,

Maximianus erit: carique funere patris

Vix posito in saevos molitur praelia Turcas:

Iamque armat fortes furibunda in bella phalanges.

155

Helvetius iam signa movet: iam classica Rhaetum

Aere cient rauco: nitidis iam Noricus armis

Saevus in arma ruit: laeso tonat aethere bombus

Horrendum, et torvis reboat mugitibus Echo,

Vindelicus dum castra petit, longaque Suevus

160

Cuspide, et audaci suffultus terga bipenni.

Iam Germanus eques foedum sibi concipit hostem

Pectore, et abreptum prostrato ex hoste trophaeum.

Sed cum tantarum meditatur pondera rerum

Pontificalis apex; tantasque in praelia vires

165

Caesar agit; nec posse datur molimina rerum

Tantarum sine consilio, sine mente sagaci

Costruere; ut tanto curarum fasce levetur

Et meus hic Caesar, et maximus inde Sacerdos;

Consiliis comitem tanto sub pondere rerum,

170

Suppetiasque utrique damus: nec te moror ultra.

Raemundus superat Gallis mihi natus in oris,

Vir sacer, atque omni virtutis ab orbe fugatae

Seclusaeque fides: quem nec fortuna sinistra

Terruit, aut laeto turbavit pectora vultu

175

Sacra viro. Huic animus callens rationis; et usus

Et rerum lapsus, latitansque in rebus acumen

Prospicit, atque suo moderatur concta rigore.

Huic ego sidereas ausim bene credere sedes,

Saturni, Martisque globos, Solisque iugales,

180

Nil Phaetonteam Mundo metuente ruinam:

Quaeque per obliquam raptim Latonia Zonam

Advolat; et totiens a fratris luce rebellat.

Expers ipse sui, proh quanto robore mentis

Accedet vel Marte duci, vel pace togato

185

Pontifici. Sic, quum fessus iam pondere Mundi

Maurus Athlas, humeris molem Amphytrionia proles

Suscipit (ut perhibent) operamque apponit Olympo.

Exin quanta viro virtutem copia! nulli

Nobilior pietas: nulli reverentia recti

190

Promptior: in nulla maior clementia sedit

Pectora, et in tergum reflexo gratia vultu.

Accedit quam larga manus; quam prodiga fandi

Copia; quam subitae felix solertia mentis.

Hinc modus, hinc rerum circum divortia finis,

195

Hinc dotes, natura, tuae, quo vivere paucis

Gaudet; et obducto renuit mortalia vultu.

Huic ergo dare summa placet; longaque tueri

Sorte virum: incedat Sarrano cultus in Ostro

Pontifici coniunctus honos". Sic fatur. Et arces

200

Iam tenet Ausonias celeris Tegeaticus alis,

Qua flavas Tiberinus aquas non gurgite lento

Eruit; et magnae tolluntur moenia Romae

Septenis expansa iugis. Mandata Tonantis

Explicit, et tacite divinum inspirat amorem

205

Pontifici in primis ipsi. Simul una libido

Omnibus incessit patribus, totoque Senatu.

Cardineus tibi cedit honos. Quo vellere lucem

Hanc, Clotho. glomerare iubes? qua condere gemma

Fas erit? aut quali, nos custodire volatu?

210

Ducite candentes felici stamine fusos

Concordes stabili fatorum numine Parcae.

Nil atrum mihi turbet opus. Durabilis annos

In cunctos Adamas scythico de more pharetram

Fulciat: Huc Phrygiae pellucidus accola ripae

215

Maeandraeus olor cedat; sanctumque furorem

Mota mihi leviter venerabilis ala vapore,

Nostraque sollicitet toto praecordia Phoebo;

Vt deinceps maiora canam; longumque per aevum

Raemundi aeternae mandem praeconia famae.

220

Explicit Carmen