Pietro Bonomo carmina, 48

48. Diui Maximiliani Cesaris uarius uitae cursus.

Principio felix, uario post uita tumultu

Vertitur: ah quotiens nostris fortuna triumphis

Inuidit uoluitque meas peruertere sedes!

Et nunc orbe furens, nunc stricto concitor ense

5

Diuersas errare uias ac comminus hostem

Quaerere et Austriacis Hunnos depellere tectis.

Sic mea nunc tristi discrimine tempora uersat,

Nunc mihi dimisso ridet sors laeta furore.

Ast homini iucunda satis uenit hora uigetque

10

Non rudis ingenti que gloria parta periclo est;

Si medio saltem uitae desistere cursu

Saeua Praenestinae uoluerunt damna sorores.

Est tamen, est nobis magno sub pondere ceruix,

Restat et immensi series confusa laboris.

15

"Fata uiam inuenient - cecinit mihi turba per orbem -:

Quicquid agis, mensura tuis quadret undique rebus.

Haec poterit fesso sedes firmare quietas,

Hinc finis laudata uenit: iam mittere curas

Laeta dies Christique docet qui uoluitur annus".

20

Experiar nunc orbe fidem, nunc ficta patebunt

Pectora, et errantes cum Pax mihi sistet habenas

Quisque sua plenam referet mercede bilancem.