Niccolò Buonaiuti epistulae 28

Reference basis text: F. Porro, 2023

Editing of the digital edition: F. Porro, 2023


Epistola Nicolai Michaelis Bonaiuti Florentini missa ad Boccaccium de Adimaris incipit

 

Gratulor emotus tranquillo pectore mecum

Cum mea cum sonitu voces praecordia pulsant,

Quod surgat soboles cari praeclara Philyppi,

Militis egregii de Adimaris germine creti,

5

Qui mihi monstravit mores labentibus annis,

Praebuit et pulchram mirae virtutis habenam,

Saepe dedit fesso cordi solamina pacis

Cum turbatus eram rigidae pro pondere sortis,

Quando saeva reum pandebant sidera luctum.

10

Nil mirum, quoniam patriae pro tempore longo

Praesidium statuit cum libertatis honore,

Quando palam rabide circum Bellona parabat

Aspera tela suo saevo commota furore

Pro causa placandi atrocis corda tiranni.

15

Sed fortis miles prudenti mente repletus

Consilium contra furiam coetumque rapacis,

Hostis continuo cunctis donare citabat,

Civibus et populo percusso pondere Martis,

Ymmo cum propriis captabat viribus arma

20

Nec non et genitum secum ducebat in ipsis

Et socios adeo servos turbamque clientum

Adversum fultos validis legionibus hostes.

Heu mihi quam carum vetuit ranusia lumen

Cum tantum civem rigida reclusit in urna,

25

Tunc mihi quam patriae renuit solamen in orbe,

Praebuit ambobus tristis vexamina luctus,

Gaudia nostra simul trusit sub pignore mortis.

Quod merito precor ipsius consurgere semen

Ac eius genitos et qui descendet ab illis.

30

Non licet hoc fieri ni praesto lege iugali

Constringis temet socians uxoris amictum,

O Boccacci famoso de germine cretus,

Qui potes absque reo voto captare sodalem

Quod iusto medio generandi dona reservas,

35

Illius eximio sobolem de semine comptam.

Non valet hoc patrare pio cum pectore cardo,

Vir prudens Alamannus quod de pignore sacro

Indutus coram praestanti praeside constat,

Ecclesiae Christi fidei dictamina pandit,

40

Ymmo Ihesu seriem populum salvare ministrat.

Non licet hoc fieri Nicolao ardore fideli

Qui merito sacra scrutatur pondus in aula

Clerorum coram vasto pastore Quiritum,

Qui manet in studio Paduae cum pectore firmo

45

Causa discendi doctrinae iura tonantis,

Causa noscendi pretiosae dona sophyae.

Ergo palam solus carum producere semen

Porro vales, dempto dubio velamine debes

Protinus uxorem dignam captare patenter

50

Nec non et varios natos generare libenter,

Ne pereat pulchrum vasto de milite germen,

Ne doleant cives laudanda prole relicta.

Sed mihi cum plausu tribues solactia mentis

Quando tuos genitos circum spectare valebo.

55

Cur nimis in longo degendi tempore tardas?

Et quae causa tuum violat cum turbine sensum

Quod sine complexu sociae tua vota gubernas,

Quod plures natos poteris generare profecto.

Si quoque Silvester tali fervore fuisset

60

Victus adhuc eius non esses semine cretus,

Nec frater tuus aut alius sub cardine Solis

Qui stirpem vestram lato servaret in orbe,

Quod Leonardus concepta sine prole recessit

Et Benedictus sic propriam descendit ad urnam,

65

Nec princeps Alamannus pro cognomine dictus

Cardo pii patris semen salvare valeret.

Qui sobolem generat praestantis ventre sodalis

Iussa Dei patrat, retinet mandata tonantis,

Doctrinam Christi pariter cum corde flagranti.

70

Petrus apex cleri sociam sine crimine novit

Ac habuit caram puro cum pectore natam,

Qui satis ecclesiae sacras conduxit habenas.

Et prudens Abraham simili dicione ligatus

Nam fuit et mansit superi dilectus amore,

75

Quod sibi concessit vere primum esse parentem

Ipsius populi quando patris arva reliquit.

Aaron Phyneem genuit cum uxore iacendo

Pro cuius causa Dominus de corpore plebis

Abstulit extemplo tristi cum pondere pestem,

80

Quando pro zelo ipsius mactare citavit

Illos qui stolide gestabant furta Dyones.

Non solus qui sacra religione moratur

Dicta Dei salvat lato sub cardine Phebi

Nec siquis silvae densa sub fronde locatur

85

Sive cavernis praebendo ieiunia ventri,

Sed quisquis patrat solii mandata perennis,

In quocumque loco vel condicione ligetur.

Qualiter Heustachius devoto pectore pandit

Qui fuit Ausoniae princeps famosus in armis,

90

Militiae dono pariter decoratus honore.

Ceu David ostendit populo turbeque labanti

Qui tenuit pulchro regnandi pondere virgam,

Qui placuit tantum Domino qui sidera voluit,

Quod Christum eius concessit de germine nasci.

95

Ceu Iacob in latis monstrat regionibus orbis

Qui socias habuit soboles genuitque frequenter,

Qui quoque caelestem regem rogitare putavit,

Tantum quod fuit amplexus vel tactus ab ipso.

Ergo palam tecum uxorem sociare peropta,

100

Tolle moram, depelle tuo de pectore curas

Omnes quae turbant aliquo velamine tale

Votum fortassis damnando pondere victum.

Respice quod migrat parvo cum tempore vita,

Mors etiam multis vetuit sub sidere natos

105

Qui tardando vigebant dempto iure sodalis.

Tres hominum species degendi dicitur esse,

Prima Deo servit scrutando plura sophyae,

Haec contemplativa pio vocitatur amore,

Qua fruitur clerus sacro sermone repletus

110

Et qui doctrinae dignam rimatur habenam,

Qui quoque deserti rigida statione moratur

Pro causa servandi regis vota superni

Et siquis castum corpus retinere laborat.

Est species activa palam sub Sole secunda

115

Qua fruitur siquis recte patrare ministrat

Et siquis iuste regnorum frena gubernat,

Qui lucrum rerum puro cum pectore gestat,

Qui digno bello patriam salvare fatigat,

Qui manibus pastum quaerit vel dona laboris,

120

Qui sociam retinet stando sub iure iugali.

Terna nephas optat lascivo pectore victa,

Luxurias amat assidue cum sanguine plebis

Depictas adeo vestes et vota Lyei

Et gazas nimis et calide praecepta Dyones

125

Et nullam curam superi eius corde recondit,

Sed citius tristis Sathanae mandata requirit

Haec fugienda est praesertim sub cardine mundi.

Tu primam speciem reprobas servare patenter

Clerorum seriem quoniam tentare negasti,

130

Discere cum studio renusti pondera legum,

Si tandem vitam prohibes captare secundam

Porro palam ternam stolide sociare peroptas,

Sic decus obscene tantum fugitare laboras,

Ymmo nephas agitas vesano pectore captus,

135

Dedecus in viciis nimis augmentare fatigas.

Tu iuvenis doctus, pulchro sermone peritus,

Inclitus egregia pariter de stirpe creatus

Noli stare, precor, tanto livore gravatus

Coniugis absque pio freno sub tempore digno,

140

Sed potius captas famosae iura sodalis

Et sobolem genera in laudando nomine Christi.

Sic dabis assidue caris solamen amicis

Ac illis qui sunt pro sanguinitate propinqui,

Sed mihi donabis miranda pace salutem

145

Quando meas sermo tanget cum vocibus aures

Quod vinctus digna maneas uxoris habena,

Quod sperabo tuos genitos spectare patenter,

Qui mihi Silvestrum pandent formamque Phylippi

Dum facies horum depulso tegmine cernam.