Pietro Bonomo carmina, 24

24. Diui Maximiliani Romanorum regis inuictissimi uarius temporum cursus.

Principio felix, saeuos post uoluere casus

Fata premunt oditque meos Fortuna triumphos.

Orbe feror uario: iam mille pericula cingunt,

Iam mihi ridenti gestit Rhamnusia uultu.

5

Ast homini iucunda satis uenit hora sedetque

Non rudis ingenti quae gloria parta periclo est;

Si medio saltem uitae persistere cursu

Perdidicit reprimitque truces sors saeua furores.

Est tamen, est nobis magno sub pondere ceruix,

10

Restat et immensi series confusa laboris:

"Fata uiam inuenient - cecinit mihi turba per orbem - :

Quicquid agis, mensura tuis quadret undique rebus.

Haec poterit fesso sedes firmare quietas,

Hinc finis laudata uenit: iam mittere curas

15

Laeta dies Christique docet qui uoluitur annus".

Experiar nunc orbe fidem, nunc ficta patebunt

Pectora; et errantes cum Pax mihi sistet habenas

Quisque sua plenam referet mercede bilancem.