Pietro Bonomo carmina, 22

22. Petri Bonomi Tergestini in serenissimi Maximiliani Romanorum regis ac diuae Blancae Mariae reginae nuptiis epithalamion.

Liquerat incudes Siculas Cytherea mariti

Loripedis, turpemque uirum strepitusque perosa,

Quos Brontes Steropesque cient, quibus Aetna laborat:

Gradiui Geticum repetebat diua cubile.

5

Dum uehitur longosque maris terraeque meatus

Dum penetrat, laetas Histri deuenit ad oras;

Hic, ubi felices diues colit Austria campos

Atque uirent pulchrae passim uineta Viennae,

Soluit Amyclaeos ad flumina mater olores,

10

Vt fessos leuet alta quies, iuuet unda quietem.

Illi autem laetis fluuio clangoribus errant

Atque alas rostro aspergunt, frustraque natantes

Aduersum proni secum rapit impetus amnis.

Interea in ripis fulua spatiatur harena

15

Alma Venus, quam mille premunt dantque oscula nati,

Turba procax iocunda deae, gens mollis Amorum.

Hos fouet amplexu gaudens, his blanda resultat

Vocibus atque illis gremium uenientibus offert.

Tum placido fratres ludunt per inane uolatu,

20

Atque aliquis lustrisque feras nidisque uolucres

Quaeritat et celeres gaudet se figere ceruos.

Ast qui tela ferox aurata cuspide gestat

Cuique datum superos magnum et uexare Tonantem,

Altius in uacuas quum sese attolleret auras

25

Celsa Vienneae speculatus culmina turris,

Protinus augustam uolucer descendit in urbem.

Dumque ibi cuncta puer tacito perquirere gressu

Gaudet, Caesareas lustrat dum feruidus arces,

Martis equos currumque uidet, tum postibus hastam

30

Haerentem et iuxta clypei septemplicis orbem.

Sensit adesse deum, celeresque arreptus in alas

Ocius ad caram fert talia dicta parentem:

"Mars tibi non Scythicis quaerendus, mater, in aruis,

Non nunc Strymonias cursu praeuertitur undas

35

Sarmaticisue ferus meditatur proelia campis:

Haud procul arma dei rapidosque astare iugales

Vidimus. Errantes iterum sub frena uolucres,

Diua, mone, currumque leuem conscende: quod optas

Hic dabitur; non longa uia est, urbs proxima reddet

40

Qui tibi longinquis fuerat repetendus in oris".

Surgit laeta Venus (nam forte in margine ripae

Candidulas nitido tingebat flumine plantas)

Et nati paret dictis; promissa Cupido

Implet et optato genitricem in limine sistit.

45

Illa, ubi dilecti foribus subiisse quadrigas

Martis et arma uidet, celsas conscendit in arces.

Aduentu patuere fores, nitor atria replet,

Induit et laetos passim domus aurea uultus.

Diua subit thalamoque deum dum comperit aureo

50

Et regem iuxta Latium, qui Martia saeuus

Arma humeris capitique grauem posuisse galerum

Gaudebat, belli uarias et feruidus artes

Discere narrantis pendebat ab ore magistri,

Tunc sic orsa loqui: "Nostrae sine fine querelae

55

Nil prosunt, frustraque feras pulsamus ad aures.

Ah quotiens, nostris quo iam succumbere signis

Hunc liceat, uiduas durus ne perdere noctes

Continuet regnisque suos fraudare nepotes,

Oraui, leues galeas gladiosque minaces

60

Et bellatrices aquilas, Gradiue, parumper

Arceres. Tu nostra ferox pia uota moratus

Ipse tuum regi cingis nunc laetior ensem

Et praecepta mones belli. Non Cypria curae,

Non, tibi dimisso furtim quos coniuge nectit,

65

Respicis amplexus atque oscula dulcia temnis.

Si memor es, quam saepe meas lassare uolucres

Quot maris et terrae pro te superare labores

Contigit ac uariis miseram succumbere curis,

Si demum te nostra mouet notissima caelo

70

Fabula et in stratis captos succurrit amantes,

Orantem ne sperne deam. Iam flectere nostris

Vocibus et Veneris subeat rex magnus habenas".

Ille refert: "Cytherea, graues dimitte querelas!

Non tua uota moror: Romani uulnera regis

75

Sensimus atque imo suspiria pectore duci.

Iamque ferus tua signa subit, tibi flectere mores

Cogitur et contra nequicquam colla retorquet.

Non feritas, non castra iuuant, non igneus horror

Thoracum: cessere animi uictique furores.

80

Arma Cupidineis subiere furentia taedis,

Et nunc quod nostris laetatur alacrior armis

Quodque feras pugnae gaudet perdiscere leges,

Huc refugit, ne dirus amor praecordia uexet

Et penitus molles exurat flamma medullas.

85

Tu regem ne laede diu, da optata petenti

Vota libens paribusque iube complere puellam

Ignibus ac simili succendere pectora cura".

Illa ubi iam uero correptum uulnere regem

Sensit et Insubrem suspiria poscere diuam,

90

Aduocat et uolucrem alloquitur Venus aurea natum:

"Vade, puer, Latiasque citus pete principis arces

Insubrum cui terra subest Ticinusque Padusque,

Et que multa locis posuerunt moenia Boii

Orobiique truces: hic dux mihi Blanca pudicum

95

Casta torum seruat plenis iam nubilis annis.

Hanc ego nascentem gremio bene sedula foui

Et formam formaeque decus, quo prima Latinas

Praestaret collata oculis atque ore puellas,

Adieci mirata genus, mirata parentes,

100

Et quantum Ausoniis celebrentur nomina terris.

Huic tu pungentes pharetra deprome sagittas,

Hanc facibus succende tuis: satis illa superque

Nostra uerecundo renuit sibi uincula uultu.

Tempus adest quo digna suae iam praemia formae

105

Promissosque ferat thalamos, unde inclyta passim

Progenies regnis totum sibi uindicet orbem".

Paret Amor iussasque alacer petit ocius oras

Et Blancam, immixtis solito de more puellis,

Ludentem inuadit iaculis atque ignibus urit.

110

Quae postquam insolitum sensit sub corde furorem,

Ardet amans nec saeua potest dignoscere primum

Vulnera et externum suspirat nescia amantem.

Quumque puellares rursum sibi iungere ludos

Proponit, tum immixta choris depellere curam

115

Nulla iuuant miseram solatia, nulla dolorem

Virgo leuat, quaeritque iterum malesana penates

Et secum tales spargit sub tecta querelas:

"Quid me, dira lues, maceras? Quid, flamma, puellam

Exuris? Non forma uiri succendit ocellos

120

Pectora uel nitidi flagrant ardore capilli:

Ignotum mea uota petunt. Vnde ardor adhaesit

Ossibus? Vnde atrox concepi saucia uulnus?

Quis nusquam uisi faciem proponere regis,

Quis Latiae Austriacum potuit suadere maritum?

125

In uetitum miseranda feror primumque furentis

Narcissi succurrit amor diffusaque uentis

Lamenta et curuis illudens uallibus Echo.

Quid si ille aequalem regnis sibi iungere amantem

Elegit patriisue cupit de finibus unam?

130

Et me uana die suspiria, nocte querelae

Dilacerant, ast illa sui sponsalia regis

Accelerat dominique petit dilecta cubile".

Audiit hanc tales mittentem pectore questus

Diua Venus nec passa diu torquere puellam

135

Optatos utrimque parat coniungere amores.

Et iam multa cohors procerum, quae uisere Blancam

Et mandata uelit fratri patruoque referre,

Eligitur: rex ipse animi sufferre calorem

Non potuit sponsamque petit. Conubia cuncti

140

Ore sonant, uolitat passim iam Fama per urbes.

Sfortiacos postquam proceres tetigere penates

Et pacta est firma uirgo iam lege, Hymenaeus

Affuit et festa redimitus tempora lauro

Sic cecinit cithara carmen modulatus eburna:

145

"O si, Blanca, tuas ualeam contexere laudes

Nec uetet attonitum cumulus, quam laetus habenas

Nunc cupiam laxare cheli primosque per annos

Deferri et longo consumere carmine noctem!

Sed me magna tui deterrent numina uultus

150

Inclusumque oculis decus arguit. O, dea certe

Diuorumque genus: Rubri corallia ponti

Labra, niuis Scythicae superant tua colla nitorem.

Quid dicam roseasque manus niueosque lacertos,

Inque sinu primum turgentia poma pudico?

155

Nascenti formamque dedit uultusque decorem

Alma Venus, celebres Pallas cum moribus artes.

Magna Iouis coniunx magni tibi coniugis omen

Praecinuit fundens tales de pectore uoces:

'Magna quidem clari gesserunt sceptra parentes;

160

At, uirgo, maiora feres latasque per urbes

Incedes populisque potens et diuite regno.

Nam si diuorum pueros, si pignora regum

Fata unquam facili duxerunt stamine, ut omnis

Subicerent regnis terras pelagique meatus,

165

Laetius adducto uersarunt pollice fusos

Natali, ueneranda, tuo; tibi sidera faustos

Et superi uouere dies: tu patria tolles

Nomina et Insubris per te uenerabitur ora'.

Nec tibi uana fuit uates Saturnia Iuno.

170

Aduenere dies, atque annos attulit aetas:

En petis amplexus cari exoptata mariti,

Cui pontus, cui terra subest, regesque ducesque

Cui parent, cui Roma suas commisit habenas.

Sed quum tu sponsi potius perdiscere, uirgo,

175

Quam proprias cupias laudes audire pudorque

Ora notet, summi tangam praeconia regis.

Namque ubi maternis soluit se nexibus heros

Non nucibus facilique trocho disperdere iuuit

Tempora, sed iam tum maturi sumere partes

180

Principis atque annos uirtute explere minores.

Quid quod adhuc teneram galeae sub pondere laetus

Ceruicem lassare puer, tum frena fugacis

Vertere equi pugnasque ausus meditarier hasta?

At postquam firmas paulatim in corpora uires

185

Attulit ipsa dies creuitque in robore uirtus,

Nulla uiri latuere manus Mauortia, uirgo,

Munera: seu duro libuit concurrere ferro,

Siue per errantes confuso Marte cateruas

Res peragenda fuit nudato protinus ense.

190

Dux aderat cunctis, medios is primus in hostes

Irruere et latos uenienti pandere calles:

Qualis apud Scythicas quum sese in bella cohortes

Immiscet saeuusque manu quatit agmina Mauors.

Hunc Morini sensere truces fortesque Bataui

195

Experti. Reserare iuuat: trahe, barbite, carmen.

Nam quum materna primum se soluit ab aluo

Et puero aeternum riserunt astra Philippo,

Exorta est prauis auctoribus undique uulgi

Seditio: saeuire animis Gandauia proles

200

Coepit, et excluso genitori auellere natum

Dum quaerit, dum bella mouet, quos ille tumultus

Sedauit, fideique iterum quas reddidit urbes

Marte premens, uirtute domans feriensque rebelles!

Tangimus ast nudas rerum pro tempore summas;

205

Mirantur tamen haec omnes, mirantur et haerent.

Quid faciant si illum propius, si numina uultus

Et caelo tractam speciem, si robora dextrae

Inspicerent, quantusque oculis resplendeat ardor,

Pectore uirtutes uigeant, quibus undique saeptus

210

Ista gerit sequiturque frequens in castra triumphus?

Is bellare ferox, uictos is mitis in hostes

Effususque aliis, sibi parcus, ueste nec ulla

Praecipuus mensa, si quando in bella profectum

Castra tenent, dum bruma riget, sub pellibus aequas

215

Induperator agit forti cum milite partes.

Iam quis adest toto princeps sollertior orbe,

Seu captare locum castris, seu cingere muros

Obsidione libet, pugnaeque imponere morem?

Nulla unquam Latio regi castrensia sordent

220

Munera, pro signis quotiens uidere cohortes

Stare ducem, longas insomnem ducere noctes,

Sorte agere excubias, speculatum exire per omnis

Nocte uias hostisque sui perquirere uallum?

Quippe utrumque simul doctus bene militis artes

225

Consiliumque ducis complet, cui nulla quietis

Tempora, uix paruo uacat indulgere sopori.

His potuit genitor meritis Fridericus honestis

Adduci, ut Latii natum sibi sumere habenas

Annueret uiuusque sui commercia passus

230

Imperii socium gaudens in regna uocaret.

His uenit ad sanctas, his nunc pia nomina poscunt,

Imperii sanctas aquilas: quas laetus et ardens

Iam pater humanae pertaesus munera uitae

Astra petens nati manibus deponit ouantes.

235

Has huic, fatali spondet quia sidere caelum

Diique deaeque omnes, repetit quia uiuida uirtus,

Non furor eripiet belli, non atra dearum

Stamina, non potuit numeroso milite Gallus,

Non Morini potuere feri Brugaeque rebelles.

240

Namque ubi tam saeuos urbs dira est ausa tumultus

Iniecitque manus sacrati in corpora regis,

Is fortem seruare animum, tum tristia uisus

Tempora iocundo constans depellere uultu,

Donec inauditum facinus mens perfida uulgi

245

Dilueret patriaeque dolens nocuisse parenti

Perpetuo infelix compleret moenia luctu.

Non tamen hoc populi crimen, non ulla uirorum

Perfidia, at fati series, quo clarior omni

Parte foret celebresque etiam ciuilia laudes

250

Bella darent. Neque enim quos tollit in astra citatis

Alma rotis Fortuna uiros, quibus usque pepercit,

Plus amat, ast illos, iactat quos undique saeuis

Exercetque malis et mille pericula uexant.

Sic ergo uix acta iugo, uix perfida ceruix

255

Brugarum domini ante pedes procumbere sacros

Desierat, quum bella uocant huncque altera pugnae

Sors adigit saeuusque iterum parat agmina Mauors.

Nam simul inuitum rapuit Proserpina crinem

Pannonio regi, fallunt dum foedera magni

260

Caesaris, et sanctas maiorum spernere leges

Infidi statuunt proceres, hic laetus in hostes

Arma ciet, sequiturque sacrum Germania regem

Vindelicusque furor, domino tum Rhetus adhaeret.

Norica sic primum redimit quae moenia fraudes

265

Mathiae rapuere trucis; quaeque ille per annos

Marte decem uicisse ferox iactare solebat,

Vix totidem sibi uicta iubet parere diebus.

Tum ne impune suum uiolasset barbara foedus

Pannonia, Austriacas postquam delatus in urbes

270

Victor anhelantes subito coniungere currus

Et socios armare parat: fremit undique tellus

Pannoniosque ferus sonipes quatit agmine campos.

Claudia tum regis sensit Sabaria uires

Inspexitque suis augusta in moenibus arma,

275

Alba etiam magnis confisa paludibus omnem

Deposuit fastum, pedites succedere muro

Dum uidit fossasque truces superare Sueuos:

Regia nanque ferox ingressus moenia miles

Pannonis infidas mentes passim impulit Orco.

280

Hostis ad extremam fugiens miser usque salutem

Templa petit regumque pias complectitur urnas.

Multa cadunt totis confossa cadauera membris,

Matthiae lauat ossa cruor, tulit impius aequas

Inferias tumuloque parem dedit hora coronam.

285

Non uacat ast, uirgo, meritas nunc dicere laudes

Principis. Insurgunt iuuenes diuaeque puellae

Et choreas cantusque parant: sine sumere partes

Quemque suas, tu laeta feras mille oscula regi,

Qui robusta tuo circumdet brachia collo

290

Virgineamque simul zonam mox soluere certet.

Inde tuum poteris fecundo germine nomen

Tollere et innumeris natos praeponere regnis.

I felix: Cytherea uias comitata per omnes

Te cupidis reddet dilecti coniugis ulnis

295

Concordesque animos et mutua uincula nectet.

Adsistet Latona toro prolemque perennem

Sufficiet longamque trahet per saecula gentem.

Felices Pater omnipotens tibi suggeret annos

Fortunamque domus et regna beata secundis

300

Auspiciis augens longae post fata senectae

Aetheriis statuet laetus uos sedibus ambos".